Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7151, Niccolò di Bartolomeo Fedeli, cc.n.n.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: Identified by E. Battisti, Piero della Francesca, Milan, 1971, II, p. 237.

Arbitration in the dispute between Gianni Graziani and the della Franceca brothers (Marco, Piero and Antonio) Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 6.11.1484
Dictis anno, indictione et pontificatu, die vero sexta dicti mensis novembris. Actum in Burgo predicto in sala magna palatii Communis residentie domini capitanei, presentibus domino Francisco Vici della Stella presbitero seculari de dicto Burgo et magistro Antonio lapicida olim Dominici de Cortonio et nunc de dicto Burgo testibus vocatis et rogatis. Religiosus et honestus vir ser Carolus condam Baptiste de Biffolis olim de Mudigl[i]ana et nunc de Burgo, presbiter secularis, arbiter et arbitrator, amicus communis et amicabilis compositor assumptus et electus per Giannem Bartolomei de Gratianis ex una et Marcum Benedicti Petri ex alia, nominibus et modis quibus in compromisso prout de eo constat supra manu mei notarii, sedens pro tribunali super quadam bancha ligne[a] in dicto loco existente, quem locum primo et ante omnia pro suo iuridico et tribunali ad infrascripta omnia elegit et deputavit, viso compromisso in eum facto per dictas partes et visa, audita et intellecta auctoritate sibi concessa super differentia dicti muri et dipendentibus et emergentibus ab eiusdem (!) et auditis pluries et pluries dictis partibus et viso dicto muro et intellecto et viso quodam instrumento confecto inter dictas partes, rogato olim per ser Marium ser Mathei avum mei notarii infrascripti, intellectisque iuribus et rationibus ipsarum partium et earum replicationibus et omnibus visis et consideratis, pro bono pacis et concordie dictarum partium assumens viam arbitramentatoris et amicabilis compositoris , sententiavit, pronumptiavit et declaravit et sententiando, pronumptiando, declarando, arbitramentando et laudando dixit in hunc modum et formam, videlicet quia condemnavit dictum Giannem, presentem, audientem et intelligentem, ad dandum, solvendum, tradendum et numerandum dicto Marco dicto nomine ad quantitatem et in quantitate florenorum vigintisex ad rationem librarum quinque cortonensium pro quolibet floreno pro dimidia impense facte per dictum Marcum et fratres in dicto muro. Quam pecunie quantitatem dictus Giannes habeat terminum ad solvendum per totum mensem decembris proxime futurum et abinde in posterum ad omnem ipsius Marci et fratrum et eorum heredum petitionem et voluntatem. Et quod dictus murus sit et esse debeat communis in[ter] dictas partes dictis nominibus, et partes predictas ab expensis factis in lite et causa predicta absolvit et liberavit, iubens et mandans dictis partibus, videlicet dicto Gianni presenti et intelligenti et dicto Marco absenti, cui dictis nominibus notificari commisit predicta omnia observare sub pena in compromisso contenta. Rogans me notarium etc. Qui Marcus post predicta comparuit et cui ego Nicolaus notarius infrascriptus predicta omnia notificavi etc.