Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 19267, Cristofano di Piero Sisti, c. 39r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 194-195, doc. 254.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca receives 56 lire from a debtor, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 22.3.1491
Quietatio pro Angelo Antonelli. Supradictis anno, indictione, pontificatu et die dicta vigesima secunda mensis martii. Actum in Burgo predicto in domo mei notarii, presentibus Sancte condam Francisci Sanctis Marie et Francisco Vestri Nanis fornarii testibus de dicto Burgo etc. Sanctes condam Bartholi Sanctis Lasciagire de dicto Burgo suo proprio et privato nomine et pro vice et nominibus Angeli, Olivi, Francisci et Marci fratrum carnalium dicti Sanctis pro quibus et quolibet ipsorum de rato et legiptima rati habitione solempniter promixit etc., sponte et certa scientia dictis nominibus fuit confensus (!) et contentus habuisse et recepisse a Polidoro Angeli Antonelli aurificis, dante et solvente pro parte pretii domus per dictum Polidorum predicto Angelo eius patre a supradictis filiis Bartholi Lasciagire empte, de qua emptione supradicta constat manu mei sub die 14 septembris anni 1489, quantitatem librarum centum et decem et octo et sollidorum decem et septem et denariorum sex ultra quantitatem apparentem in instrumentis manu mei supradictis, quam quantitatem librarum 118 et solidorum 17 et denariorum 6 dictus Polidorus solvit et satisfecit dictis fratribus confess(ione) dicti Sanctis Bartoli infrascriptis personis, creditoribus dictorum filiorum Bartoli, [et] modis, videlicet magistro Petro Benedicti de Franciscis libbras quinguaginta sex; […].