Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 6969, Leonardo di Mario Fedeli, cc. non numerate
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by E. Battisti, Piero della Francesca, Milan, 1971, II, p. 221, doc. XXXIV, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 62-63, doc. LXXVIII.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Dispute between two members of the Pichi family and Piero della Francesca because of the delayed execution of the polyptych of the Misericordia, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 14.1.1454
Pro Nardo Angeli et Teodosio. Die XIIII dicti mensis. Actum in appotecha Abbatie residentia mei notarii, presentibus Christoforo Viterbucii et Antonio Angeli Franceschi testibus ad hec vocatis et rogatis. Cum hoc sit quod Petrus Benedicti Petri de Burgo habuerit certam quantitatem denariorum pro facienda et edificanda tabula Sotietatis Sancte Marie de Misericordia, prout dixerunt apparere manu ser Marii et scriptum signatum manu dicti Petri et Benedicti quod est penes Nardum Angeli de Pichis, id circho Benedictus pater dicti Petri presens promisit et convenit Nardo predicto et Teodosio domini Christofori de Pichis eorum nominibus et vice et nomine suorum heredum, in casum quo dictus Petrus non rederet ad dictam terram Burgi ad faciendum dictam tabulam per totam quadragesimam proxime futuram, predictus Benedictus tenebitur reddere dictam quantitatem in dicto scripto contentam etc. et pro predictis omnibus observandis obligavit se et suos heredes et bona presentia et futura etc. Renumptiantes etc. guarantigiam precepi etc.