Location: Bologna, Biblioteca Universitaria
Sub-Location: MS 400, Miscellanea carminum poetarum recentiorum. Multa sunt inedita, Navagerii praesertim et aliorum
  • 9
    verso
Type:Poem
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: The document was first discovered by G. Perini, 'Raffaello e l’antico: alcune precisazioni”, in “Bollettino d’Arte”, LXXXIX-XC, 1995, p. 111-29; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern source”, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 257-59.
Notes: The document is dated between June 1516 and April 1520. It is to be found on fols. 9v-10r.

'Carmen' di Girolamo Leandro on Raphael eand the reconstruction of ancient Rome.

Artist(s): Raphael
Dates: *.6.1516
Divo Leone x Pont. Max. Raphaeli Urbinati veterem Urbem pinguenti [a margine] Hieronymus Aleander Marmore Praxiteles, pictura est clarus Apelles, Sed fuerant alia quamlibet arte vides: Dinocrates fabrica censetur. Tu omnia solves [recte: solus?] Ista facis: caelas, pingis et edificas. Quin maiora etiam cepisti mente Raphael Quae superent veterum splendida facta virum. Eruis e tenebris priscae vestigia Romae Qualis erat laetis florida temporibus, Qualia erant arcus, circi, fora, balnea, thermae, Horrea, nymphea, signa, sepulchra, lacus. Addis aquae ductus, regiones, moenia, portas, Castra, domos, colles, templa, theatra, vias. Quae sua materies operi, et dimensio cuique, Quam coeli partem singula prospicerent. Nullus tam similem effinxit, dum Roma maneret, Quam tu, tecta solo die [recte: dum?] iacet illa, facis. Quis, rogo, te docuit, formas tellure sepultas Exprimere et nostris subdere luminibus? Metiri et longo loca subterranea tractu Nec super extructas contemerare domos? Ingenii divina tui vis, aucta Leonis Numine, nimirum hoc nobile prodit opus, Ut quia Pontifices vinctos, Leo vicit, haberet Te sibi cui nosset saecula nulla parent.