Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7035, Mario di Matteo Fedeli, c. 167r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Un documento inedito sul polyptych di Sant’Agostino, in Il polyptych agostiniano di Piero della Francesca, edited by A. Di Lorenzo, Milan, 1996, pp. 101-104, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 66-67, doc. LXXX.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

The parents of Piero della Francesca receive 500 lire in payment for the altar for the church of Sant'Agostino, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 12.12.1454
Quietatio Angeli Iohannis Simonis. Die XII mensis decembris. Actum in domo infrascripti Angeli Iohannis in asgio hospitalis Sancte Crucis, presentibus Francischo Guasparis Nicolai Martini et Blaxio Angelucii Curtoli (?) testibus rogatis. Marchus Benedicti Petri de Burgo, suo nomine et vice et nomine Benedicti sui patris et Petri pictoris et Antonii suorum fratrum, pro quibus omnibus de rati habitione promisit, fuit confessus et contentus se habuisse et recepisse ab Angelo Iohannis Simonis de dicto Burgo et de eius mandato ab Nardo et Meo et Christoforo Angeli de Pichis eius debitoribus libras quingentas denariorum cortonensium pro parte mercedis picture tabule in ecclesia Sancti Augustini de Burgo pingende per dictum Petrum pictorem secundum formam pactorum ex instrumento manu mei notarii infrascripti, a quibus absolvit dictum Angelum stipulantem etc. Et insuper promisit dicto Angelo, stipulanti etc., dictus Marchus dictis nominibus quod, si et in quantum casu mortis vel alterius impedimenti et inhabilitatis fortuito intervenientis dictus Petrus non inciperet dictam tabulam, restituere dictas quingentas libras nunc solutas et petiam terre datam in solutum pro parte dicte mercedis dicto Petro manu mei notarii. Et si incepisset et non complesset dictum opus, ... (?) ex pacto quod existimetur quicquid factum et pictum fuerit per dictum Petrum et quicquid restasset ad complendum, et pro rata mercedis solvatur ... (?) et pro reliquo restituatur bona fide intelligendo … (?). Que omnia etc. observari promiserunt etc. dictis nominibus etc. et obligatione bonorum etc. Renumptiantes etc. guarentigiam precepi.