Location: Archivio di Stato Perugia
Sub-Location: Archivio Notarile, Notaio Pietro Paolo di Bartolomeo, Prot. 1491-1506 ad diem, segnato in Catalogo per errore 1481-1488, mancante di cartolazione

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, pp. 197-198 (previously in W. Bombe, Geschichte der peruginer Malarei bis zu Perugino und Pinturicchio, Berlin, 1912, p.368)

Perugino has carried out the design for Santa Maria degli Angeli (now in Marseille) and has been paid, Perugia.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 8.12.1500
Anno Domini, Millesimo quingentesimo die VIII mentis Decem.. Egregius vir Ser Angelus Thomae Contis, de Perusio P. Heburnee, Parocbiae S. Savini, etc. per hoc presens testamentum nuncupantum quod dicitur sine scriptis, in Lune modum facere procuravit, et fecit, etc. videlicet. In primis quidem etc. corpus suum sepeliri voluit apud Ecclesiam S. Dominici de Perusio, P. S. Petri, in sepultura suorum Parentium (omissis). Item iudicavit et reliquit, voluit, etc. quod infrascripti eius heredes teneantur, et debeant infra unum annum, a die mortis ipsius testatoris, erigi facere et construi in Ecclesia S. Marie Angelorum de Perusio, P. S. Petri, ad reverentiam, laudem et onorem Omnipotentis Dei, et eius Genitris Marie et S. Anne, unum altare pro missis et divinis offitiis celebrandis, et super eodem altari ponatur tabula, quam ipse testator iam fieri fecit, et in eadem tabula pingantur iinmagines S. Anne et filiarum eius, videlicet Gloriosissime Virginis Marie cum filio suo, Ieshu Cripsto, S. Marie Cleofe, S. Marie Salome, cum filiis eius et S. Ioseph et S. lohachim, eo modo et forma prout coeptum et designatum est in ea, per excellentissimum pictorem Mag. Petrus Cristofori de Castro Plebis, civem perusinum; et solvere pro pictura florenos quinquaginta quinque, ad rationem quadraginta bolonenorum pro flor., pro residuo sexaginta quinque, quod fuit pretium dicte picture; de quibus sexaginta quinque florenis dictus Mag. Petrus iam habuit pro arra, et parte pretii, florenes decem ad dictam rat. Ac etiam teneantur fieri facere unam cassam, sive armarium, pro intromictenda dicta tabula, depictam et ornatam et pro ea expendere quantitatem oportunam, et nuncupare. L’altare e Capella de S. Anna (Omissis). Dicti Fratres teneantur et debeant dictam tabulam ponere et locare in una ex cappellis construendis in dicta Ecclesia, et illam capellam deputare et nominare pro Capella S. Anne et pro capella dicti testatoris, et in hoc oneravit conscentiam dictorum fratrum. (omissis).