Location: Archivio storico comunale, Sansepolcro
Sub-Location: ser. XXXII, 177, c. 21r-v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, 'Piero della Francesca’s S. Agostino altar-piece: some new documents', The Burlington Magazine, CXXIX, 1987, pp. 650-651, doc. 3.
Notes: Other copies of the will are found in the same registro, at c. 26r-v, and in reg. 178, cc. 67v-71r.

In his will Angelo di Giovanni di Simone records among expenses incurred for the church of Sant'Agostino payments to Piero della Francesca for the main altar, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 3.8.1459
in nomine individue Trinitatis amen. Anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono, indictione septima, tempore pontificatus domini Pii pape secundi, die tertia mensis augusti. Angelus olim Iohannis Simonis de Burgo Sancti Sepulcri, sanus per gratiam Domini Iesu Christi mente et sensu et intellectu et corpore, licet vetustate gravatus, volens de bonis suis disponere et ordinare, presens suum nuncupativum testamentum sine scriptis et in hunc modum fecit et facere procuravit, videlicet quia: in primis animam suam Altissimo recommendavit, corpus vero suum, cum ex hac vita migraverit, sepeliri voluit in ecclesia Sancti Augustini, apud capellam Sancti Petri que appellatur capella di magii, concessa dicto testatori. et pro anima sua et suorum predecessorum, reliquit et legavit pro usu celebrationis in dicta capella, unum calicem valoris florenorum decem, quem idem testator asseruit nunc facere fa- bricari per magistrum Angelum Antonelli aurificem. et hoc ultra omnia alia legata facta dicte ecclesie et eius sacristie et dicte capelle, tam per olim Simonem iohannis eius fratrem carnalem, quam per dominam iohannam ipsius quondam Simonis uxorem, asserens et affirmans se omnia ipsa legata persolvisse et inplevisse, que in eorum Angeli et Si- monis et domine iohanne testamentis continentur, et fecisse fieri para Et exposuisse pro tabula altaris maioris in ipsa ecclesia, quia dixit fecisse fabricari ipsam tabulam de ligno, in qua dixit expendisse florenos viginti unum, et tempore quo dicta tabula locata fuit magistro Petro Benedicti de Burgo pictori ad pingendum et ornandum, de qua locatione apparet manu mei notarii infrascripti, quia exposuit et concessit unam petiam terre dicto magistro Petro pro parte sue mercedis, que fuit et est, ut dixit, valoris florenorum trigintanovem vel circa. Item solvisse eidem magistro Petro pro parte et estimatione dicte mercedis florenos centum. [...]