Location: Archivio di Stato Perugia
Sub-Location: Archivio Comunale, Ann. XV., 1501
  • 59
    verso
Type:Communal record
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, pp. 169-170

The Perugia magistrate awards a subsidy to rpaint the banner of Justice in the church of S. Andrea, ruined through use. The charge is given to Perugino, who, a member of the Magistrature, abstains from the meeting, Perugia

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 11.2.1501
Provisio V fl. pro pictura Imaginis Gloriosae Virginis Fraternitatis S. Andreae. Die Jovis XI Febbruarii. Magn. D. Priores in audientia ante Cappellam dicti Palatii, more solito et consueto, convocato, congregato, et cohadunato, in quo quidem consilio interfuerunt praefati M. D. P. numero novem, absente ut supra dicto Mag. Petro eorum sotio et collega, omnes novem praesentes et in concordia […] volentes providere […] maxime ad ea quae tendunt ad honorem et reverentiam D. N. J. C. et eius gloriosissimae Matris semper Virginis Mariae, et ad devotionem fidelium et devotorum christianorum, omni meliori modo, via, et forma, quibus magis et melius de jure fieri potest, providerunt, statuerunt, ordinaverunt, et reformaverunt. Cum pro parte Priorum et hominum disciplinaturum Fraternitatis S. Andreae fuerit et sit humiliter supplicatum, et producta quaedam supplicatio infrascripti tenoris […]. Exponitur et narratur: Cum sit quidem in dicta Fraternitate S. Andreae quaedam Imago Gloriosae Virgin. Mariae, quae, ad devotionem huius inclitae Civitatis et populi, saepe infra praedictam civitatem in processionibus deferatur, et propter vetustatem ipsius Imaginis tota dirupta et fedorata (?) sit, et ideo potius minuat devotionem quam augeat cultum divinum et devotionem populi, propterea homines et fratres dictae fraternitatis Justitiae Sanctae, decreverunt habere recursum et confugium coram V. M. D. ; et cum dicta fraternitas nichil habeat, et cum pauperes sint dicti confratres, et nullo modo dicta Imago possit refici, et ad devotionem populi repingi, propterea recurrunt ad V. M. D., et petunt elemosinam ab eisdem quinque floreno set quantum placeat V. M. D. ; quam elemosinam ab eisdem dicti disciplinati seu confratres Justitiae petunt amore Dei eiusque gloriosae Virginis Mariae, nec non ad devotionem populi nostrae inclitae civitatis, et ut Deus Altissimus meritis gloriosae suae Matris adiuvet V. M. D. ab omni malo morbo et perturbatione in saecula saeculorum, Amen. Animadvertentes itaque praefati M. D. P. humilissimam petitionem fore justam, equam, et rationi consonam, et justis petitionem non sit denegandus assensus, et maxime ad ea quae tendunt ad gloriam et reverentiam D. N. J. C. eiusque gloriosissimae Matris intemeratae Virginis Mariae et ad devotionem populi perusini, igitur hac re proposita inter praefatos M. D. P. et facto proposito et misso partito inter eos, et solemniter obtentum per omnes praefatos novem M. D. P. mittentes et restituentes eorum fabas albas in bussula, del sic, nulla tunc faba nigra in contrarium recepta aut restituta. Et omni meliori modo via, etc.[…] statuerunt, ordinaverunt quod repictura dictae Imaginis et figurae, et pro contectis in supradicta supplicatione per depositarium pecuniarum Communis Perusii, et solvantur dictis Prioribus et hominibus dictae fraternitatis S. Andreae ex tantis in dicta supplicatione contentis, flor. 5 ad rat. 90 sol. pro quol. flor, de quibuscumque pecuniis etc.[…].