Location: Archivio di Città della Pieve
Sub-Location: Archivio Notarile, Notaio Teofilo di Tommasso, Prot. senz’ordine dal 1499 al 1509
  • 279
    recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, pp. 103-104

Perugino sells a plot of land in the 'poggio Grignano' district and collects payment, Città della Pieve.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 13.12.1501
In nomine Domini. Amen. Anno Domini 1501. Inditione quarta, tempore SS. in Christo Patris et Domini, Domini Alexandri Divina providentia Papae Sesti, die vero decima tertia Decembris. Actum super banchum cabellae, praesentibus Fabio Martatii et Nicolao Litardi de Castro Plebis, testibus ad ista vocatis, etc. Magister Petrus, pictor, Christophori Vannutiolis de Castro Plebis, per se et suos haeredes, obligando, etc.[…] vendidit, tradidit, cessit, atque concessit Paci Martini Sannelle, praesenti, stipulanti et recipienti pro se et suis haeredibus et pro Antonio suo fratri carnali et suis haeredibus quibus jus eorum concesserunt, unum petium terrae laborativum et sterpagliosum, positum in contrada et podio Grignani, cui toti ab uno, videlicet a pede: res haeredum Johannis Cocchi, et a tribus lateribus res dictorum emptorum, et si plures et veriores confines habet, etc. ad habendum, possidendum, vendendum, alienandum, et permutandum, prout emptoribus placuerit faciendum, cum accessibus et cum omnibus juribus et conditionibus, condonans licentiam et constituens eos, etc. etc. et hoc pro pretio et nomine pretii quinque florenorum monetae novae, ad rationem quadraginta bol, pro quolibet floreno; quam quantitatem dictorum quinque florenorum dictus Magister Petrus venditor fuit confessus et contentus habuisse et recepisse a dictis emptoribus in pecunia numerata, de qua facit finem et finalem refutationem, absolutionem, et pactum per posterum de amplius non petendo, etc. absolvens et liberans dictos emptores et eorum haeredes etc. etc..