Location: Archivio di Stato Perugia
Sub-Location: Archivio Notarile, Noataio Felice d’ Antonio, Prot. 1514, N. 1896
  • 248
    recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, p. 264.

Perugino rents out one of the two farms, establishing the yearly rate, Perugia.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 29.8.1514
Eodem Millesimo, die vero XXVIIII Augusti, in domo solitae habitationis Mariotti Anastasi, sita in Porta Eburnea. Mag. Petrus Xphori de Castro Pebis, pictor insignis, civis perusinus, dedit et locavit ad coptumum per tempus duorum annorum, prox. fut., incipiendorum p. p. repositione ad granum de Mense Augusti 1516 prox. fut., et ut sequitur finiendorum, Nicolao Francisci, alias Patriarcha, de Castro Plani, unum poterem laborativum et arboratum cum domibus puteo et furno, situm in pertinentiis Bagnaiae, in contrata Capanne, in pluribus petiis terrarum, videlicet poterem et bona quae nunc laborat Pausillus, proprietas olim haeredum Francisci Salvutii a quibus dictus Mag. Petrus emit, ut patet manu mei Notarii infrascripti [...]. Quam locationem fecit quia dictus Nicolaus personaliter promisit dicto Mag. Petro dictum poterem laborare, et culturare ad usum boni et legalis laborantis, et pro coptumo anno quolibet, de mense Augusti, persolvere solitae habitationis Mag. Petri, quantitas salmorum triginta grani, in iusta mensura Comunis Perusi, medii salmae corbarum, duorum par gallinarum in Natali et medietatis fructuum. Et promisit dictus Mag. Petrus, (quia de dicta re locata ius est concedendum), promisit dare et tradere; et finita dicta locatione dictus Nicolaus promisit poteria reddere, et ius possessionis rei, dicto Mag. Petro.