Location: Archivio di Stato, Siena
Sub-Location: Notarile antecosimiano, notaio Alberto Alberti, filza C, n° 4

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gaetano Milanesi
Published: yes
Publication Details: Published by G. Milanesi, Documenti per la storia dell’arte senese, III, Siena, 1856, pp. 38-39, doc. 14

The Comune of Gavorrano gives Giovanni di Bartolomeo da Siena credit with the heirs of Neroccio de' Landi for an altarpiece begun by him for the church of San Giuliano and left unfinished because of his death, Gavorrano

Artist(s): Neroccio de' Landi
Dates: 28.11.1508
Anno Domini MDVIII, indictione XII, die vero XXVIII novembris. Cum hoc fuerit et sit quod iam sunt plura tempora Comune et homines Gavorrani locaverit et conduxerit magistro Neroccio Benedicti pictori senensi quandam tabulam altaris maioris ecclesie Sancti Iuliani terre Gavorrani ad pingendum plures figuras sanctorum et principaliter Beate Marie Virginis, pro certo asserto pretio inter ipsas partes convento, de quo quidem pretio dictum Comune et homines solvit et numeravit ipsi magistro Neroccio libras centum quatraginta octo denariorum senensium pro parte pretii dicte opere dicte tabule, prout de predictis constare dicitur quedam privata scripta manu Petri Simonis de Pannilinis, civis et mercatoris senensis, et cum hoc fuerit et sit quod deinde dictus magister Neroccius pictor mortuus fuerit et sit et minime potuerit dictam tabulam et picturam ipsius executioni mandari, propter quod fuit necesse facere novam locationem, et cum fuerit etiam quod post predicta dictum Comune et homines aut eius oratores nomine dicte Comunitatis dictam tabulam et operium picture locaverunt et conduxerunt magistro Iohanni Bartolomei pictori de Senis, pro eodem pretio asserto et cum aliis pactis et condictionibus, de quibus omnibus et dicta locatione constare dicitur manu ser Cristofori Francisci notarii publici senensis, tamquam private persone, et cum hoc fuerit etiam quod occasione predictarum locationum dictus magister Ioannes fuerit coactus ad compensandum et ad persolvendum dictum pretium librarum centum quatraginta octo denariorum, solutarum dictis heredibus Neroccii per dictum Comune et homines, et sic se constituit debitorem ipsius Comunitatis in dictis libris 148 denariorum, de quibus ipsa Comunitas et homines et dictus magister Iohannes habent ius, regressum et actionem contra dictos heredes magistri Neroccii pictoris occasione predictorum et dicte tabule et operii non perfecti, et demum dicti heredes magistri Neroccii fuerunt et sunt debitores dicte Comunitatis et successive dicti magistri Iohannis in dicta summa librarum centum quatraginta octo denariorum senensium, hinc est quod dicta Comunitas et homines Gavorrani et pro ea Bernardinus domini Ciecchi gavorranensis, tamquam orator ipsius Comunitatis et auctoritatem habens quam totum Comune Gavorrani circha locationem predictam tabule, et de consensu Petri Gasparis Paladini et magistri Pieri Pieri Manetti, duorum ex prioribus ad presens dicte Comunitatis, presentium et consensentium infrascriptis omnibus et singulis [...], constitutus igitur in presentia mei notarii et testium infrascriptorum, volens agnoscere bonam fidem versus dictum magistrum Iohannem occasione dicte compensationis et solutionis facte de dictis libris centum quatraginta octo dicto olim magistro Neroccio sive heredibus per dictam Comunitatem, ipse Bernardinus [...] concessit dicto magistro Iohanni, presenti, omnia et singula iura et actiones que et quas dictum Comune et homines Gavorrani habet vel habere posset contra dictos heredes Neroccii Benedicti pictoris tam occasione dictarum librarum centum quatraginta octo denariorum receptarum per ipsum Neroccium ab ipsa Comunitate pro parte pretii dicte tabule, quam etiam occasione dannorum, expensarum, interesse et penarum prout in obligatione et aliis quibuscumque scriptis latius continetur, ponens dicto nomine dictum magistrum Iohannem in locum suum et totius iuris ipsius Comunitatis, constituens ipsum pro predictis dominum et procutatorem ut in antea pro parte dicte Comunitatis. Et si contra factum fuerit, promisit dicto nomine dictum magistrum Iohannem pro predictis conservare indennem. [...]. Actum in domo Comunis terre Gavorrani, coram et presentibus spectabilibus viris Eugenio Bartholomei Speculi et Michaelangelo ser Andree de Monte, civibus senensibus et ad presens existentibus et habitatoribus dicti Gavorrani, et Dominicho Taddei Amatuccii de Monte Politiano, testibus [...]. Ego Albertus Guidonis de Albertis de Asciano [...] notarius et ad presens [...] vicarius terre Gavorrani [...] rogatus [...] scripsi.