Location: Archivio di Stato di Firenze
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, n. 18587
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Maria Luigia Orlandi
Published: yes
Publication Details: M.L. Orlandi, 'Benozzo Gozzoli a Pisa. I documenti (1468-1495)', Ospedaletto, 1997, p. 141-144

Benozzo di Lese, with the agreement of his wife Lena and sons Giovanni Battista, Francesco and Alessio, sells a house in Via del Cocomero, Florence, to canon Matteo Franchi, who is buying on Piero de' Medici's behalf.

Artist(s): Benozzo Gozzoli
Dates: 13.5.1494
Hoc acto etc. quod bona emenda ex dicto pretio vel ex eius parte intelligantur esse et sint spectiale (sic) pignus spetia­liter obligatum dicto emptori etc., et quod quotiensiumque contingeret in futurum dictum magistrum Benozium emere bona inmobilia intelli­gatur emere de dicto pretio etc., et esse obligata etc., et pro eo quod re vera exponeretur et valeret(?) in bonis immobilibus, stante obligatione et ypotheca dictorum bonorum, tunc dictus fideiuxor liberetur si in totum pro toto, et si in partem pro ea et tanta parte pro qua e quanta expone­rentur etc. In forma etc., cum clausulis etc. precepto guarentigie, et ut predicta omnia et singula maiori gaudeant firmitate iuraverunt etc.,rogantes me etc., dantes etc. Actum Pisis in domo dicti magistri Benozii et filiorum sita in cappella Sancti Simonis suprascripti presentibus ibidem discretis viris ser Batista ser Johannis de Sancto Cassiano cive et notario pisano et Rafaele olim Luce Julianii de Biaccha cive floren­tino et Pisis commorante testibus etc., dictis anno, indictione et die. In Dei nomine, amen. Ut supra certum et verum esse dicitur quod presentibus anno, indictione et die suprascripti venditores ut supra iure proprio et in proprium vendiderunt venerabili viro etc. unam domum ut supra, pro ut supra, hinc est quod hodie hac presenti suprascripta die prefatus dominus Mattheus emptor predictus, volens agnoscere bonam fidem, ideo ex certa scientia etc. et omni iure, presenti instrumento no­minavit et nominat in emptorem dicte domus ut prefertur emptorem (sic) spectabilem et egregium virum ser Petrum ser Francisci de Bib­biena civem et notarium florentinum, secretarium magnifici Peti de Medicis etc., licet absentem, et me Petrum notarium infrascriptm ut publicam personam officio publico fungentem, presentem e recipientem pro dicto ser Petro et ad interrogationem mei notarii dixit, asseruit et confessus fuit et publice recognovit se dictam emptionem fecisse (sic) pro dicto ser Petro cum clausulis in forma etc. Renuntians etc. me etc. Actum Pisis in via publica prope Hospitale Novum Sancti Spiritus presentibus testibus etc., suprascriptis anno, indictione et die.