Location: Editio princeps
Sub-Location:
  • 86
    verso
Type:Poem
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: Shearman gets the text from editio princeps [Sannazzaro 1533]; da J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, I, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 495-500.

Elegy by Castiglione ' QVA FINGIT HIPPOLYTEN SVAM AD SEIPSVM SCRIBENTEM'.

Artist(s): Raphael
Dates: *.1519
BALD. CASTILIONIS ELEGIA QVA FINGIT HIPPOLYTEN SVAM AD SEIPSVM SCRIBENTEM. Hippolyte mittit mandata haec Castilioni, Addideram imprudens hei mihi pene suo. Te tua Roma tenet, mihi quam narrare solebas Vnam delicias esse hominum, atque deum. Hoc quoque nunc maior, quod magno est aucta Leone, Tam bene pacati qui imperium orbus habet. Hic tibi nec desunt celeberrima turba sodales, Apta oculos etiam multa tenere tuos. Nam modo tot priscae spectas miracula gentis, Heroum, et titulis clara trophaea suis: Nunc Vaticani surgentia marmore tempia, Et qua porticibus aurea tecta nitent, Irriguos fontes, hortosque et amoena vireta, Plurima quae umbroso margine Tybris habet, Vtque ferunt, coetu convivia laeta frequentas, Et celebras lentis ocia mista iocis. Aut cithara aestivum attenuas, cantuque calorem. Hei mihi quam dispar nunc mea vita tuae est. Nec mihi dispiiceant quae sunt tibi grata, sed ipsa est Te sine lux oculis pene inimica meis. Non auro aut gemma caput exornare nitenti Me iuvat, aut Arabo spargere odore comas: Non celebres ludos festis spectare diebus, Cum populi complet densa caterva forum. At ferus in media exultat gladiator arena. Hasta concurrit vel cataphractus eques. Sola tuos vultus referens Raphaelis imago Picta manu curas allevat usque meas. Huic ego delicias facio, arrideoque, iocosque Alloquor; at tanquam reddere verba queat, Assentit, nutuque mihi saepe illa videtur Dicere vel aliquid, et tua verba loqui. Agnoscit, balboque patrem puer ore salutat. Hoc solor, longas decipioque dies. At quicunque istinc a nos accesserit hospes, Huic ego quid dicas, quid faciasve, rogo. Cuncta mihi de te incutiunt audita timorem. Vano etiam absentes saepe timore pavent. Sed mihi nescio quis narravit saepe tumultus Miscerique neces per fora perque vias, Cum populi pars hac Vrsum, pars illa Columnam Invocat, et trepida corripit arma manu. Ne tu, ne quaeso tantis te immitte periclis: Sat tibi sit tuto posse redire domum. Romae etiam fama est cultas habitare puellas, Sed que lascivo turpiter igne calent. Illis venalis forma est, corpusque, pudorque. His tu blanditiis ne capiare cave. Sed nisi te captum blanda haec iam vincla tenerent, Tam longas absens non paterere moras. Nam memini cum te vivum jurare solebas Non anima, nec me posse carere diu. Vivis Castalion, vivasque beatius opto, Nec tibi iam durum est me caruisse diu. Cur tua mutata est igitur mens? Cur prior ille Ille tuo nostri corde refrixit amor? Cur tibi nunc videor vilis, nec ut ante solebam Dignatori sociam quam patiare tui? Scilicet in ventos promissa abiere, fidesque A nostris simul ac vestri abiere oculi. At tibi nunc forsan subeunt fastidia nostri, Atque tuo Hippolytes nomen in ore est grave. Me tibi, teque mihi sors et deus ipse dedere. Quod nam igitur nobis dissidium esse potest? Verum ut me fugias, patriam fugis improbe, nec te Cara parens, nati, nec pia cura tenet. Quid queror? En tua mi scribenti epistola venit, Grata quidem, dictis si modo certa fides, Te nostri desiderio languere, pedemque Quam primum ad patrios velle referre lares, Torquerique mora, sed magni iussa Leonis Iamdudum reditus detinuisse tuos. His ego perlectis sic ad tua verba revixi, Surgere ut aestivis imbribus herba solet. Quae licet ex toto non ausim vera fateri, Qualiacunque tamen credulitate iuvant. Credam ego quod fieri cupio, votisque favebo Ipsa meis. Vera haec quis neget esse tamen? Nec tibi sunt praecordia ferrea, nec tibi dura Vbera in alpinis cautibus Vrsa dedit. Nec cuipanda viae est mora, nam praecepta deorum Non fas, nec tutum est spernere velle homini. Esse tamen fertur clementia tanta Leonis, Vt facili humanas audiat ore preces. Tu modo, et illius numen veneratus adora, Pronaque sacratis oscula da pedibus. Cumque tua attuleris, supplex vota adiice nostra, Atque meo largas nomine funde preces. At iubeat te iam properare ad moenia Aut me Romanas tecum habitare domos. Namque ego sum sine te veluti spoliata magistro Cymba, procellosi quam rapit unda maris. Et data cum tibi sim orba utroque puella parente, Solus tu mihi vir, solus uterque parens. Nunc nimis ingrata es vita hei mihi, namque ego tum Tecum vivere amem, te cum obire libens. Praestabit veniam mitis deus ille roganti, Auspiciisque bonis, et bene, dicet, eas. Ocyus hic celeres mannos conscende viator, Atque moras omneis rumpe, viamque uora. Te laeta excipiet festis ornat coronis, Et domini adventum sentiet ipsa domus. Vota ego persolvam templo, inscribamque tabellae, Hippolyte salvi coniugis ob reditum.