Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 14047, Michelangelo di Giuliano Alberti, c. 37r-v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 30-31, doc. XLIV
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca appears as a witness to the will of Don Niccoluccio Graziani, rector of the church of San Giovanni Battista d'Afra, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 20.6.1437
Testamentum dompni Nicolucii. In Dei nomine amen. Anno a Nativitate Domini MCCCCXXXVII, indictione quintadecima, tempore pontificatus [...] domini Eugenii divina providentia pape quarti, die vero vigesima mensis iunii. Venerabilis, honestus et religiosus vir dompnus Nicolucius quondam Nicolosi de Gratianis de Burgo Sancti Sepulcri, presbiter nec non ad presens rector ecclesie Sancti Iohannis Baptiste de Afra de dicto Burgo, sensu, mente atque intellectu sanus, licet corpore languens et infirmus, suarum rerum et bonorum omnium dispositionem [...] nuncupativum testamentum sine scriptis in hunc modum facere procuravit et fecit. [...] Factum et conditum fuit dictum testamentum et hec ultima voluntas per suprascriptum dompnum Nicolucium testatorem ... (?) et eius mandato scriptum, lectum et rogatum per me Michelangelum Iuliani notarium infrascriptum in Burgo Sancti Sepulcri in domo ipsius testatoris et sue residentie, videlicet in sua camera, sitis [sic] in dicto Burgo in asgio Burgi Novi iuxta dictum asgium et viam campi (?) et res Bartolomei de Gratianis a duobus et alios fines etc., presentibus venerabili viro domino Florido Butii de Civitate Castelli archipresbitero plebis Sancti Iustini, dompno Andrea Benedicti de Silcio rectore ecclesie Sancti Andree de Silcio, dompno Cipriano Antonini, dompno Pierpaulo Ciucii presbiteris ac Petro Benedicti Petri Benedicti, Anthonio Nicolai alias Busicchio, ser (?) Francischo Venturini, omnibus de dicto Burgo, testibus ad hec vocatis et a dicto testatore adhibitis et rogatis.