Location: Biblioteca Nazionale Centrale di Firenze
Sub-Location:
  • 300
    recto
Type:Printed book
Language:Latin
Transcription Author: Vincenzo Farinella
Published: yes
Publication Details: R. Maffei, “Commentariorum rerum urbanarum octo et triginta libri”, Rome, 1506, cc. 300 r and v. The passage was published by E. Müntz, “Les arts e la cour des papes pendant le Xv et le Xvi siècle”, Paris, 1879, II, pp. 304-305 and in V. Farinella, “Archeologia e pittura a Roma tra Quattrocento e Cinquecento”, Turin, 1992, pp. 205-206.

Raffaele Maffei gives his opinion of various artists in his “Commentariorum rerum urbanarum octo et triginta libri” (1506)

Artist(s): Melozzo da Forlì, Piero della Francesca, Pietro Perugino
Dates: *.1506
[…] In pictura Zotus Florentinus anno MCCCXL, cuius opera per Italiam extant plurima presertim Florentiae Romae vero Navicula petri fluctuantis in atrio ipsius Basilicae. Petrus e Burgo S: Sepulcri qui etiam de prospectiva picturae librum composuit. Et Paulo supra nostram memoriam Pisanellus pictor simul et fictor eius opus picta paries in edae (sic) Lateranensi fuit in umbris et coloribus diligens. Nostra vero aetate Hercules Ferrarien. cuius Bononiae nobilis in sacello pictura. In Pannonia item nonnulla quo fuit adcersitus. Andreas Mantenga (sic) Mantuanus aedes quas Belvedere cognominant in Vaticano ab Innocentio VIII adhibitus ornavit miro tenuitatis opere. Floret item nunc Romae Iacobus Bononiensis qui Traiani columne picturas omnis ordine delineavit: magna omnium admiratione magnoque periculo circummachinis scandendo. Leonardus Vincius XII. Apostolos Mediolani in aede divae genitriciis de gratiis opus Predicatissimum. Petrus Perusinus complura et egregia inter quae romae Sacellum in Palatio vaticani a Xysto conditum et ab eo depictum: uno tantum vitio quod vultus aliquantulum indiserti in plerisque adspiciuntur. Melotius Forliviensis Iconicas imagines praeter ceteros pingebat eius opus in bibliotecha vaticana Xystus in sella sedens familiaribus nonnullis domesticis adstantibus. Ioannes Bellinus Venetus qui aulam curiae Venetiarum ornavit. Turcis etiam adcersitus deinde remissus, hoc tempore decessit. […]