Location: Archivio storico comunale, Sansepolcro
Sub-Location: serie II, 5, Deliberazioni, c. 6r-v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by E. Battisti, Piero della Francesca, Milan, 1971, II, p. 224, doc. LXII, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, p. 82, doc. XCVI
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca becomes a member of the 12 Buonuomini, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 30.10.1460
In nomine individue Trinitatis [...]. Hic est liber reformationum Communis Burgi initiatarum et conditarum tempore mei officii cancellarii infrascripti sub annis Domini M°CCCC°LX°, indictione VIIII, tempore sanctissimi in Christo patris et domini domini Pii divina favente clementia pape secundie, die XXX octobris, et tempore capitaneatus et regiminis nobilis et generosi viri Lodovici Adovardi de Acciaiolis de Florentia pro illustrissimo ac glorioso populo Florentino et dominio eiusdem honorabilis capitanei et primi vexiliferi iustitie Communis terre Burgi et tempore residentie Francisci Petri de Veltr(is) prepositi, ser Bartolomeo ser Marii, Francisco Antonii Ionte et Nicoloso Andree de Rigis in officio magnificorum conservatorum primo habitantium et continuam residentiam facientium in residentia eorum officii, e[t] tempore honorabilium virorum de collegio XII bonorum virorum domini Pierpauli ser Francisci Largii, Andree Tani, ser Marii ser Matei, Tomassi Ugutii, Siri Meellis, Bartolomei Laurentii Cungi, Sanctis Angeli Artini, Malateste Honofrii, Antonii Iacobi, Ghori Guidecti Antonii, magistri Petri Benedicti et Cristofori Angeli de Pichis, nec non tempore consilii sexaginta virorum et consilii populi, videlicet domini Iacobi ser Iacobi ser Pauli, domini Benedicti de Gratianis [...].