Location: Archivio di Stato, Forli
Sub-Location: Atti dei notai di Forlì, Filippo Asti, vol. 17 (27.12.1464 sic – 22.12.1464)
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: R. Buscaroli, Melozzo da Forlì nei documenti, Rome, 1938, pp. 23-26; S. Dall’Ara & S. Togni, ‘Melozzo nei Documenti’ in ed. D. Benati, M. Natale & A. Paolucci, Melozzo da Forlì, exh. cat., Forli (S. Domenico), 2011, pp. 360-61.

Melozzo sells his mother his share of his father's inheritance for 25 gold ducats, Forlì.

Artist(s): Melozzo da Forlì
Dates: 14.12.1464
[In margin:] Pro domina Iacoba quondam Iuliani de Ambroxiis. In Christi nomine amen. Anno ab ipsius nativitate MCCCCLXIIII, indictione XII, tempore sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Pauli divina providentia pape secundi, die XIIII mensis decembris. Cum hoc sit quod Iulianus quondam Melocii de Ambrosiis de Forlivio deceserit et mortuus sit iam sunt plures et plures anni, superstitibus ex eo et domina Iacoba, eius uxore et filia quondam Francisci Sancti de Forlivio alias dicto Francesco de la Benedetta, Melotio et Francisco filiis legiptimis et naturalibus dicte domine Iacobe et dicti Iuliani, et cum hoc sit quod dicta domina Iacoba hereditatem dicti Iuliani et bona dictorum suorum filiorum administraverit et fecerit et maritaverit dominam Malgaritam filiam suam et quondam dicti luliani et eam dederit in uxorem Negusanto filio quondam magistri Petri de Negusantibus de Forlivio et vendiderit nonnulla bona pro dando dicto Negusante dotem predictam in parte, et cum hoc sit quod dicta domina Iacoba promiserit Christoforo et Negusanti fratribus dare residuum dicte dotis et prout de predicta venditione et successive promissione et obligatione facta per dictam dominam Iacobam constat et aparet per publica instrumenta manu mei Filippi de Astis notarii infrascripti, unde magister Melotius fìlius quondam dicti luliani, pictor, et dicte domine Iacobe, habens plenam notitiam et scientiam de predictis et de omnibus factis et gestis per dictam dominam Iacobam in bonis et hereditate paterna et administratis, se contentum vocavit et dixit et aseruit ipsam dominam Iacobam bene fecisse et administrasse, et sponte deliberate et ex certa scientia et nullo iuris vel facti errore ductus ipse magister Melotius pictor per se et suos heredes dedit, cessit, transtulit et mandavit dicte domine Iacobe eius matri et filie quondam dicti Francisci et uxori quondam dicti Iuliani, presenti et pro se et suis heredibus stipulanti et recipienti, omnia et singula sua iura et actiones utiles et directas et mistas et etiam annomalas que et quas ipse magister Melotius habet et habuit et habere poterit in bonis et hereditate paterna, et sibi domine Iacobe renuptiavit et dedit omne ius quod habuit et habet in bonis et hereditate dicti luliani pro parte sibi magistro Melotio tangente et etiam atribuit