Location: Archivio di Stato, Forli
Sub-Location: Atti dei notai di Forlì, Francesco Palatini, vol. 92 (27.12.1487-29.9.1488)
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: R. Buscaroli, Melozzo da Forlì nei documenti, Rome, 1938, pp. 91-93; S. Dall’Ara & S. Togni, ‘Melozzo nei Documenti’ in ed. D. Benati, M. Natale & A. Paolucci, Melozzo da Forlì, exh. cat., Forli (S. Domenico), 2011, pp. 363-4.

Giacoma, widow of Giuliano di Melozzo degli Ambrogi, makes a second will, naming her son Melozzo as her universal heir.

Artist(s): Melozzo da Forlì
Dates: 23.1.1487
Ittem reliquit iure legati domine Bartolomee uxori dicti Ioannini unum mantellum stamie ipsius testatricis. Ittem reliquit dicte eius filie, cum venerit Forlivium, brachias septem panni nigri et unam doppiam velorum lini. Ittem voluit quod dicti infrascripti sui heredes non possint gravari ad solutionem dictorum legatorum nisi post annum post mortem dicte testatricis. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus tam presentibus quam futuris, Melotium eius filium legiptimum et naturalem, si vixerit tempore mortis dicte testatricis, sibi heredem instituit universalem et esse voluit pleno iure, si vero non viveret, instituit dominum Ioanninum sibi heredem universalem pleno iure. Post vero mortem dicti Melotii, morientis sine filiis masculis legiptimis et naturalibus, substituit eidem dictum Ioanninum. Cassans [.......] et annullans omne aliud testamentum. Actum in domo domine dicte testatricis posita ut supra, presentibus fratre Thoma filio quondam Marsilii de Acio, fratre Baldassare quondam Francisci de Marzuolis de Parma, fratre Jacobino filio de la dona de Bobio, fratre Antonio quondam Iacobi Careboni de Ferrara, fratre Iohanne Francisco quondam Iohannis Lazaroni de Zambertis de Placentia, fratre Thoma filio quondam de Donati Lazaroni de Volcolvia omnibus fratribus de observantia Sancti Francisci, et fratre Ludovico filio quondam Michaelis [presbiter] de Forlivio testibus ad predicta testamentum. Ego Franciscus Palatini notarius rogatus et publicus.