Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, volume degli anni 1453-1459
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 5.3.1457
Eodem. Discretus Antonius de Anthonio pictor, civis Messane, sponte se constituit et obligavit Anthonio Malafa aliter Bona Anima de civitate Regine, ibidem presenti etc. ac intervenienti ad hec, ut asserit, velud magistro confratrie Sancti Michaelis de Gerbinis de eadem civitate, ad faciendum de novo depingendum et expediendum ad eius expensas, hinc ad festum Pentecostes primo venturum, quemdam confalonum ad instar et similitudinem alterius facti per eumdem confratrie Sancti Michaelis Messane, preter in figuris quas facere debet ut subscribitur, videlicet in una parte dicti confaloni debet depingere ymaginem gloriosissime virginis Marie cum Filio in braschiis et in alia parte Passionem Domini nostri Iesu Christi, ex parte vero superiori Sanctum Michaelem sublevatum cum lancea et dragone subtus pedes, quas figuras debet depingere ubi necesse est de auro meliori, pro precio unciarum auri septem cum dimidia aragonensium, de qua summa confessus est se recepisse et habuisse uncias duas et tarenos XV, renunciando etc., restans vero dictus Antonius etc. dare et assignare in pecunia etc. at in pace etc. in duabus equis solucionibus, unam solucionem videlicet cum aurum posuerit in dicto confalono et alteram ipso expedito, et si forte non potuerit ipsam solvere, dictus Antonius teneatur ipsum expectare usque ad vendemeas primo venturas, prestita tamen prius ydonea caucione per ipsum debitorem de assignando dicto pictori pecunias predictas in dicto tempore in civitate Messane. Et si quatenus forte defecerit etc. Presentibus magistro Iacobo Santigla, Philippo Lago, Nicolao de Monforte et presbytero Nicolao de Kirico.