Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Santoro Azzarello, volume degli anni 1458-1460
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 15.1.1460
XV ianuarii. Iohannes Maius, patronus cuiusdam brigantini appellati Sancta Maria de Scalis, nunc in portu Messane existentis, sponte naulizavit et ad naulum concessit dictum eius brigantinum magistro Iohanni de Antonio, civi Messane, mazono, presenti et conducenti dictum brigantinum pro viagio et naulo et sub pactis infrascriptis, videlicet quod dictus Iohannes debet habere dictum eius brigantinum stagnum, bene corredatum et accomodatum cum hominibus sex cum primo tempore adapto ad navigandum pro recedere a portu Messane et se conferre ad terram de Lamantia parcium Calabrie, ubi tenetur expectare ipsum magistrum Iohannem de Antonio per dies octo continuos et completos, infra quem terminum venire debet magister Antonellus eius filius cum eius uxore et filiis et cum eius fratre et cum sorore et socero suis et aliis servicialibus hominibus eorum, quos omnes dictus Iohannes in navi tenetur adducere et onerare totam eorum robam et arnesia et adducere ad maritimam Messane, pro naulo seu iure nauli florenorum auri octo cum dimidio, de quibus ipse Iohannes confessus est se recepisse a dicto magistro Iohanne de Antonio florenos quatuor, reliquos autem florenos quatuor cum dimidio dictus Iohannes de Antonio solvere et pagare promisit eidem Iohanni, patrono ipsius brigantini, in pecunia numerata ac in pace etc. in civitate Messane statim quod applicuerint ad civitatem predictam. Et si forte infra dictos dies octo dictus filius ipsius magister Antonius cum eius uxore et familia et aliquibus eius personis non applicuerint ad dictum litum de Lamantia, quod teneatur morari donec dictus magister Antonius foret reversus adventu […] ipsius magistri Antonii, solvendo expensas serviciis ipsius brigantini quando venerit etc. Que omnia etc. Presentibus notario Raynerio Donato et Iohanne Andrea et aliis.