Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, protocollo del 1460-1461, cc. 19v-20r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Ludovico Perroni Grande
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 29.1.1461
XXVIIII ianuarii. Iordanus de Antonio pictor, civis Messane, existens in presenti contractu cum consensu magistri Iohannis eius patris, ut constat, sponte se constituit et solemniter obligavit discreto magistro Antonello de Antonio pictori, fratri suo, civi Messane, ibidem presenti etc., ad standum et morandum cum eo et faciendum bene, diligenter et legaliter que sibi dixerit facienda spectantia ad artem pictorie hinc ad annos duos primo venturos, quem quidem Iordanum ipse magister Antonellus docere debet totam eius artem pictorie predictam bene et absque fraude iuxta sui ingenii capacitatem ac dare debet eidem victum et uncias quatuor quolibet anno, quas uncias quatuor debet ei solvere in pecunia etc. ac in pace etc. per tercium. Promictens idem Iordanus non discedere a dicto Antonello durante dicto termino pro nullo avantagio et causa etc. et si contrafecerit, possit carcerari. Presentibus Iohanne Petro de Aquaro, Antonio de Cutrono et Simone Caudo.