Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Leonardo Camarda, volume degli anni 1459-1461
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Domenico Puzzolo Sigillo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 30.1.1461
Pro Iohanne Mirulla. Penultimo ianuarii. Magister Antonius de Antoni pictor, civis nobilis civitatis Messane, sponte etc. se constituit et sollepniter obligavit per stipulacionem sollepnem nobili viro Iohanni Mirulla, me notario ex officio publico legitime et sollepniter stipulante pro eo, in medio tempore quatragesimale primo venturo formare et formatam designare, fabricare et complere quandam ymaginem gloriose virginis Marie deauratam, que sit precii florenorum auri XII, unde et pro causa idem magister Antonius ab eodem Iohanne sponte etc. confessus est se recepisse et pro arra et parte solucionis unciam auri unam, renunciando etc., hac condicione quod, si idem Antonius tempore predicto minime adimpleverit circa expedimentum et assignacionem ycone predicte, stetur elecioni ipsius Iohannis capiendi yconam predictam vel petendi et consequendi dictam unciam, pro qua uncia in casu predicto possit fieri exequcio brevi manu ac si esset de casibus in capitulo cum varia quamvis de illis non sit. Que omnia etc. sub pena etc. obligando etc. renunciando etc. et iuravit et fiat in forma comuni. Presentibus notario Petro de Lello et Iohanne Petro Piola.