Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Leonardo Camarda, protocollo del 1462-1463
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 5.7.1462
Eodem. Magister Anthonius de Anthonio pictor, civis nobilis civitatis Messane, sponte se constituit et sollepniter obligavit Nicandro Mazapedi et Iohanni Iurba, civibus Messane, veluti magistris confratrie ecclesie Sancti Helie disciplinancium Messane, representantibus integram confratriam dicte ecclesie, nec non Matheo de Gregorio, Marturano Barsalo, Nicolao Proximi, Marco Vulpi et Placido Camarda, similiter fratribus dicte discipline, presentibus etc., sub labore nichilominus et expensis omnibus dicti magistri Antoni construhere et de novo frabricare quendam confalonum, largitudinis confaloni confratrie Sancte Marie de la Caritate et illius laboris, magisterii et ornamentis Sancti Michaelis subtus castrum Matagilfoni, et hoc pro precio et nomine precii unciarum auri sex et, in quantum fuerit plus extimatum confaloni confratrie Sancti Michaelis, pro illo pluri dicte extime dicti confratres constituerunt dicto Anthonio ad florenos auri septem tantum, non obstante extimacione de pluri, si ultra florenos septem fuerit extimatum ultra, quem quidem confalonum expedire tenetur et consignare dicte confratrie in vicesimo die mensis decembris primo venturi, et pro causa idem magister Antonius ab eisdem confratribus nomine dicte confratrie confessus est se recepisse et habuisse uncias auri duas, renunciando etc., et hinc ad dies quindecim primo venturos dare, tradere et assignare tenentur et promiserunt unciam auri unam, et uncias auri duas postquam ipsum confalonum erit cohopertum de bolu, et residuum precii ad complimentum tempore consignacionis dicti confaloni; conveniens nichilominus et promictens idem magister Anthonius dictum confalonum laborare cum illis ymaginis et figuris petitis per ipsos confratres, cedens nichilominus et relaxans idem Anthonius la mitati di lu campu di quillu ki serà più di quillu di la Caritati, reliqua vero medietas amplitudinis sive largize ultra di quillu di la Caritati cum li ornamenti et lavuri si haia adstimari, qua extimacione facta, ipsi confratres costituerunt ipsi honorabili magistro Anthonio usque ad florenos auri septem. Que omnia etc. obligando etc. renunciando etc. iuraverunt in forma comuni. Presentibus notario Petro de Lello et Nicolao Muscatu.