Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Santoro d'Angelo, volume del 1460-1478, c. 72v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 28.6.1463
XXVIII° eiusdem. Thucius de Richiputo, civis Messane, sponte se constituit in principalem debitorem et pagatorem magistro Antonio de Antonio pictori in uncias quatuor nomine et pro parte magistrorum confratrie Sancti Nicolai de la Muntagna, debitorum dicti magistri Antonii ex causa quia se obligavit ad pingendum quandam yconam, prout patet per acta notarii Antonii de Mediolano, quas uncias quatuor dixerunt dictum Thucium debere dare dicte confratrie ex causa empcionis unius domus sibi vendite per dictos magistros, ut dixerunt contineri per actus notarii Iohannis de lu Castellu, renunciando etc., quas uncias quatuor promisit dictus debitor solvere, dare, traddere et assignare eidem magistro Antonio creditori, vel alteri habenti ius et causa ab eo, in pace etc. in pecunia etc. hoc modo, videlicet uncias duas hinc ad mensem augusti primo venturi et alias uncias duas hinc ad mensem septembris primo venturi, nullo eidem magistro Antonio preiudicio generato circam obligacionem quam habuit cum magistris dicte confratrie vigore contractus confecti manu notarii Antonii predicti hodiema die, cum pacto quod, in casu contravencionis, possit contra eum fieri execucio brevi manu in persona et in bonis cum potestate variandi etc. Presentibus Philippo de Asunto et Paulo Calandra.