Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, volume del 1462-1465
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 14.6.1464
Eodem. Nobilis Naudus Lancza, civis Messane, interveniens ad hec tam suo proprio nomine quam nomine et pro parte eius uxoris et omnium filiorum suorum, pro quibus nichilominus de rato promisit etc. sub ypoteca etc., sponte quibus supra nominibus vendidit, traddidit et assignavit magistro Antonello de Antonio pictori, civi Messane, presenti etc., totam et integram quandam eius domum muratam, absque tamen coperticio et solario, sitam in civitate Messane in quarterio Sancti Luce in contrata de Sicopantis, iuxta domum dicti emptoris et alios confines, cum omnibus iuribus etc., liberam etc., pro precio et nomine precii unciarum auri sex et tarenorum XV, quas et quos dictus venditor confessus est se recepisse et integre habuisse a dicto emptore, renunciando etc., et propterea omne ius etc., de qua etc., dans etc., pro qua de premissis etc., promictens defendere etc. et de eviccione teneri etc. sub pena etc., obligando etc., renunciando etc., et iuraverunt etc. et fiat in forma comuni. Presentibus predictis. (a margine) Et est sciendum quod odie pretitulato die in presenti vendicione magnificus et nobilis dominus Nicolaus Turturetus legum doctor, Thomas et Matheus Turtureti fratres, cives Messane, presentes, interfuerunt pro eo iure quod habebant et eis quomodolibet competebat in dicta domo, ut supra vendita, qui quidem fratres in dicta vendicione ultro et expresse consencierunt, promictentes nichilominus prius de rato pro uxoribus, filiis et heredibus et successoribus omnibus eorum inperpetuum rati quod hereditario nomine sub ypoteca etc., ipsam vendicionem ut supra factam acceptarunt, ratificarunt et confirmarunt, cum hac tamen condicione inter ipsos fratres et dictum Antonium emptorem prehabita, videlicet quod dicta domus durante vita dicti Antonii seu dicti Thomasii de Turtureto nullo modo possit alienari nec locari extraneis personis, nisi tantum filiis eiusdem Antonii, exinde vero post mortem eiusdem Antonii seu dicti Thomasii aut alterius eorum cuiusvis decedentis domus ipsa possit locari, vendi et quovis alio modo alienari ad libitum dicti Antonii et eius heredum et successorum, et iuraverunt ut constat. Presentibus predictis.