Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, volume del 1462-1465
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 21.7.1465
XXI iulii. Nobilis Iohannes de Bonfilio ex una et discretus magister Antonellus de Antonio pictor partibus ex altera, cives Messane, presentes, invicem et viceversa sollemniter stipulantes animo ut infra exposuerunt quod, cum diebus elapsis dictus Antonius emerit a nobili Raynaldo Lancza quamdam eius domum semidiruptam et ruynatam, sitam in civitate Messane in contrata de Sicopantis iuxta domum dicti nobilis Iohannis et domum eiusdem magistri Antonelli et alios confines, pro certo precio, prout hec et alia lacius liquent in contractu huiusmodi vendicionis celebrato manu mei eiusdem notarii Mathei olim XIIII° iunii XIIe indicionis proximo decurse, que quidem domus exinde de mandato curie Messane fuit utrique seu dicto nobili Iohanni et dicto magistro Antonello adiudicata iure prothomisios, prout in ipsis adiudicacionibus inde confectis in pede dicti contractus annotatis clarius est videre, cumque ipsi huc usque domum ipsam indivisam tenuerint et percupiant ad invicem de dicta domo quemlibet eorum partem suam agnoscere, propterea devenerunt et deveniunt ad divisionem prout inferius describitur, videlicet a pariete et a divisione eiusdem domus citra versus et usque ad murum occidentalem inclusum tantum dictus nobilis Iohannes agnovit et pro se retinuit et habere voluit et vult, et a dicta pariete et divisione citra versus et usque ad murum orientalem inclusum una cum toto catogio tocius domus a solario deorsum dictus magister Antonellus agnovit et pro se retinuit et retinet, et hoc cum pactis infrascriptis inter eos prehabitis et sollemni stipulacione firmatis ut constitit, videlicet quod dictus nobilis Iohannes debeat et teneatur solarium suum a divisione usque ad murum occidentalem, ut predicitur, imbisalare nec non et fenistras muri meridionalis cancellatas tenere, quas fenistras dictus magister Antonellus, si domum suam edificare voluerit et in altum erigere, claudere valeat ad sui libitum. Et propterea dictus magister Antonellus totum precium dicte domus super se assumpsit et se voluit solvisse ipsumque nobilem Iohannem de eodem precio ad eum contingente pretextu partis eiusdem domus eidem Iohanni ut supra pervente exemptum facit, liberum et totaliter absolutum, relinquens et relaxans illud sibi certis bonis racionibus et causis, et dictus nobilis Iohannes confessus fuit sibi restitutum extitisse omne illud quod pro dicta adiudicacione sibi ut predicitur facta se forte solvisse apparet, renunciata prius per eum excepcione doli etc., ac relaxavit eidem magistro Antonello totum id quod de dicta domo ultra quod habuit ut predictum est habere debebat. Quam quidem divisionem et omnia prout supra iacent dicte ambo partes ad invicem promiserunt habere rata etc. et nullatenus convenire etc. Presentibus fratre Philippo Zangari, Iohanne Petro de Aquaro et Nicolao de Monforte.