Location: Sezione di Archivio di Stato, Noto
Sub-Location: Fondo notarile, 6341, notaio Francesco Musco, fasc. 10, c. 228r-v
Type:Notarial
Language:Italian/Latin
Transcription Author: Carmela Maria Rugolo
Published: yes
Publication Details:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 22.6.1472
Eodem XXII iunii V indictionis. Pro dopno Antonio de Cuffitella, magistro Iohanne de Palidello et magistro Iohanne Panicaudu, magistris confratrie Spiritus Sancti. Coram nobis etc. Iohanne Paviaza, Thomasio Luca de Mencauda, magistro Iohanne de Miniputo, magister Antonius de Antonio de civitate Messane, presens coram nobis et comparens prius in nos etc., sponte dixit et confessus fuit se recepisse et habuisse a venerabili dopno Antonio de Cuffitella, magistris Iohanne de Palidello et Iohanne Panicaudu, ibidem presentibus tamquam magistris confratrie ecclesie Spiritus Sancti terre predicte et pro aliis confratribus dicte ecclesie, uncias duodecim et tarenos decem et octo pro pictura confalonis per eosdem confratres facta pro dicta confratria, quem confalonem dicti confratres item dixerunt habuisse presencialiter et recepisse. Dictus magister Antonius affidavit dictum confalonem ki non si hagi di guastari pro annis sex, tinendulu ipsi confratri in locu bonu et dispostu et, si forte infra dictum tempus annorum sex si guastassi culpa et defectu magisterii ipsius magistri Antonii, quod eo casu ipse magister Antonius teneatur et debeat reficere et conzari lu dictu confaluni di tuctu quillu ki si guastassi. Que omnia et singula supradicta et infrascripta promisit actendere et non contrafacere etc. omniaque dapna etc., obligavit etc., renunciavit etc. et iuravit. Pro quo magistro Antonio de adimplendo omnia et singula in presenti scripto contenta Antonius de Risaliba maior et magister Antonius Luca de Risaliba, ibidem presentes, precibus et mandatis dicti magistri Antonii principales sponte se constituerunt fideiussores et principales adinpletores omnium et singulorum in presenti contractu contentorum cum omnibus et singulis obligacionibus et racionibus tamquam quidem principalis est obligatus. Et iuraverunt etc. et non obstante etc.