Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Santoro Azzarello, volume del 1472-1473

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 4.2.1473
Eodem die IIII. Magister Antonellus de Antonio pictor, civis Messane, sponte vendidit et dare debet honorabili notario Petro Marocta, habitatori terre Randacii, ibidem presenti et ementi, quemdam confalonum qui est intaglatus, visus, recognitus et gratus dicto notario Petro, quem ipse magister Antonius tenetur depingere et construere de auro fino et pulcris coloribus ad similitudinem illius confaloni Sancti Nicolai de Montanea nobilis civitatis Messane et admelioratum, pro precio unciarum quindecim, de quibus dictus magister Antonius confessus est recepisse et habuisse uncias duas in principio, que sunt sumende [a] dicta vendicione, consignatas Iohanni Risaliba, cognato ipsius magistri Antonii, et alias uncias sex nunc presencialiter per bancum nobilis Antonii Sollima, reliquas vero alias uncias septem ad complimentum tocius satisfacionis dictus notarius Petrus de Marocta solvere [et] pagare promisit dicto magistro Antonio ad opus confratrie Trinitatis dicte terre Randacii, pro qua proprio nomine se obligavit saisfacere tempore consignacionis ipsius confaluni, quem confalonum dictus magister Antonius tradere [et] consignare promisit dicto notario Petro expeditum et magistraliter laboratum hinc per totam septimanam santam primo venturam etc. Presentibus notario Iacopo de Olivero, presbitero Antonio Riczo et Matheo de Adinolfo.