Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Tommaso Ismiridi, protocollo del 1472-1473, c. 106r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Ludovico Perroni Grande
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 9.3.1473
VIIII° eiusdem. Magister Iaymus Riczu, civis Messane, interveniens ad hec tamquam procurator monasterii Sancte Marie Monealium extra moenia civitatis Messane, consenciens etc., sponte se constituit et obligavit magistro Antonio de Antonio pictori, civi Messane, ibidem presenti etc., dare et assignare eidem magistro Antonio etc. in vendemeis primo venturis salmas sex vini mustalis, perveniendas ex quadam vinea ipsius monasteri in frontispicio ipsius monasterii, quas salmas sex vini promisit dare et assignare eidem magistro Antonio etc. in pace etc. in vendemeis primo venturis, et hoc pro precio et nomine precii uncie auri unius, ad quam idem magister Iaymus nomine quo supra tenetur eidem magistro Antonio ad complimentum fabricacionis seu picture cuiusdam ycone facte per ipsum magistrum Antonium ipsi monasterio etc., renunciando etc. Presentibus Iacobo de Parisio et Nicolao de Alibrando.