Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Santoro Azzarello, volume del 1472-1473
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 13.3.1473
XIII marcii. Magister Antonellus de Antonio pictor, civis Messane, presencialiter ab eo stipulante nobili Nicolao de Minafri, habitatore terre Calatagironis, animo ut infra exposuit, cum dictus magister Antonellus olim vendiderit et se obligaverit ad omnes suas expensas ecclesie Sancti Iacobi dicte terre quamdam magnam iconam intaglatam, per eum magistraliter laboratam, pro unciis quatraginta quinque ponderis generalis [et] receperit habuerit uncias decem, prout in contractu in dicta terra confecto manu notarii Mocte de Pisuni, nunc cum ipsa dicta icona [sit] intaglata per dictum Nicolaum de Minafri intaglata, ipse nobilis Nicolaus de Minafri presencialiter tradidit et consignavit dicto magistro Antonello de Antonio, ibidem presenti et presencialiter recipienti, alias uncias decem in ducatis auri et in regalibus auri ponderis generalis et in partem satisfacionis dicte icone etc., renunciando etc. Presentibus Pino Grasso, Sallimbeno de Ismiridi et notario Andrea Aczarello.