Location: Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: Fondo notarile, 8, notaio Leonardo Camarda, c. 417r-v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Carmela Maria Rugolo
Published: yes
Publication Details:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 22.4.1473
Eodem. Magister Antonius de Antonio pictor, civis nobilis civitatis Messane, interveniens ad hec tam pro se suo proprio nomine quam nomine et pro parte Iohanne eius uxoris, pro qua de rato promisit etc., sponte contemplacione felicis matrimonii nunc contratti per verba de presenti secundum consuetudinem nobilis civitatis Messane inter discretum iuvenem Bernardum Casalyna, civem Messane, sponsum ex una parte et Catherinellam virginem, filiam eius et dicte Iohanne eius uxoris, quam Catherinellam idem Bernardus sponsus asumpsit in eius caram et legitimam uxorem secundum sacrosancte romane matris Ecclesie et canonum instituciones, eidem Bernardo sponso, presenti ibidem et stipulanti titulo et ex causa dotis, dotes infrascriptas de bonis comunibus inter eum [et] eius [uxorem] et filios in quantitate et qual[itate] […], videlicet uncias centum viginti hoc modo distintas, videlicet in pecunia numerata uncias quinquaginta et in robba sponsalicia extimata per probos viros expertos et comunes amicos, secundum consuetudinem civitatis Messane, advalentes unciarum septuaginta, qui dotans in mense madii primo venturi de summa unciarum quinquaginta pecuniarum uncias viginti in pecunia numerata se dare constituit, residuum vero pecuniarum et robbe ad complimentum ipse dotans eidem sponso hinc ad annos tres primo venturos se dare constituit. Constituens nichilominus idem sponsus dicte sponse, me notario stipulante pro ea, in dodarium quod dicirur donacio propter nupcias constituit dicte sportse ad terciam partem docium predictarum, secundum consuetudinem civitatis Messane, conveniens et promictens sponsus idem dicto dotanti, in casu dissolucionis matrimonii liberis non susceptis, ad restitucionem docium consequtarum et ad solucionem dodarii, secundum consuetudinem civitatis Messane. Que omnia etc. sub pena etc., obligando etc., renunciando etc. Iuraverunt, et fiat in forma comuni. Presente honesto viro presbitero Petro de Trayna.