Location: Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: Fondo notarile, 8, notaio Leonardo Camarda, c. 417r-v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Carmela Maria Rugolo
Published: yes
Publication Details:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 14.9.1476
XIIII setembris Xe indicionis, M°CCCCLXXVI, dictus Bernardus sponsus a dicto magistro Antonio eius socero, presenti et stipulanti etc., de summa unciarum sexaginta robbe sibi constitute ut supra confessus est se recepisse a dicto Antonio uncias centum quinquaginta quatuor, uncias quinquaginta sex dedit ipsi Bernardo in augmentum doccium et sic sibi benedixit; de summa item pecuniarum, videlicet unciarum XL, idem Bernardus computavit primeras uncias viginti quas receperat ab eodem eius socero confessus est se recepisse alias uncias viginti ad complimenrum et sic in totum et integre idem Bernardus confessus est modo quo supra a dicto eius socero de dotibus predictis fore sibi integre et in totum solutum et satisfactum, residuo vero ultra, scilicet uncias quatraginta pecuniarum, precessit causa honoris et propterea de illo pluri Bernardus idem dictum Antonium eius socerum, eius bona et heredes absolvit et penitus liberavit. Presentibus Iohanne Bernardo Lafachi, Iohanne Matheo de Pace et Stephano Riytanu. Eodem. Iohanna mulier, uxor magistri Antonii de Antonio predicti, existens ad hec omnia cum consensu dicti eius mariti, presentis et sibi ad hec auctoritatem maiorem et plenariam prestantis, ut constat, sponte ad integram consignacionem omnium et singularum docium predictarum dicto Bernardo sponso constitutarum per dictum magistrum Antonium de Antonio modo ut supra in quantitate et qualitate predictis una se insolidum cum dicto eius viro dicto sponso se constituit, me notario stipulante pro dicto sponso, cum obligacione remanente in supradicto contractu deglitorio et putissime renunciantes beneficio restitucionum in integritate et auxilio velliani, cerciorata prius, ut constat. Iuraverunt et fiat in forma comuni.