Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Antonio Mangianti, volume del 1473-1479, c. 120r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 23.8.1474
XXIII augusti. Honorabilis magister Antonius de Anthonio pictor, civis nobilis civitatis Messane, sponte se constituit et sollepniter obligavit venerabili dompno Iuliano Maniuni, ibidem presenti etc., de terra Palacioli, consencienti etc., hinc per totam medietatem mensis novembris primo venturam hic Messane dare, traddere et assignare ipsi dompno Iuliano etc. quatrum unum palmorum septem, in quolibet quatro depictum bene et diligenter et deauratum cum ymagine Annunciationis virginis Marie et angeli Grabielis ac Dey Patris et cum casamento condicencium et condicente eidem quatro ac eciam cum eius scannello depicto cum fuglachi et armi, altitudinis dimidii palmi, et hoc pro precio et precii rescactacione unciarum undecim, de quibus pecuniis magister Antonius ipse confessus fuit recepisse et manualiter habuisse ab eodem dompno Iuliano florenos auri octo, renunciando etc., florenos auri duodecim dare promisit dompnus Iulianus ipse et tenetur in pace et in pecunia numerata etc. per se etc. eidem Antonio etc. hinc per totum mensem septembris primo venturum, et restans in pace ut supra, facta assignacione dicti quatri depicti ut supra, et in casu contravencionis voluit teneri una pars alteri ad omnia dampna, expensas et interesse et expensas viaticas, pro quibus et omnibus predictis adimplendis possit fieri execucio brevi manu in omni iudicio etc. Presentibus venerabili presbitero Nicolao de lu Episcopo, Placito de Trahena et Henrico de Artesi.