Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, protocollo del 1474-1475
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 17.9.1474
Eodem. Magister Iohannes de Anthonio mazonus et Garita eius uxor, existens ad infrascripta cum consensu et auctoritate dicti mariti sui, ut constitit, cives Messane, considerantes et actendentes puram affectionem quam gesserunt et gerunt erga Iordanum de Antonio, eorum filium predilectum, donacione per eos facta inrevocabiliter inter vivos sponte etc. donaverunt, traddiderunt et habere concesserunt dicto Iordano eorum filio, ibidem presenti, stipulanti et recipienti pro se suisque filiis et heredibus, omnia et singula bona eorum mobilia et stabilia ac omnia iura et nomina debitorum eis quocumque modo competencia et debencia, reservatis tamen eisdem iugalibus donatoribus de bonis mobilibus eorum unciis duabus tantum, de quibus possint facere et disponere ad velle eorum quandocumque ad eorum libitum voluntatis, aliorum vero bonorum, iurium et nominum debitorum per eos ut supra donatorum, reservato ipsis donatoribus usufructu per totum tempus vite eorum, quibus defunctis usufructu presenti consolidato bona ipsa ac iura et nomina debitorum predicta libere, pure, simpliciter et absolute perveniant et pervenire debeant ad dictum donatarium cum omni pleno iure. Et ad hoc ut ne presens donacio aliquam reciperat cavillacionem etc., recognoverunt filios filiasque eorum omnes omnesque alios eorum consanguineos et affines et alias quascumque personas valentes agere querelam in officio sue donacionis in tareno uno tantum pro quolibet et qualibet eorum, de quo et pro quo etc. Presentibus Nicolao et Iohanne Antonio de Bellomo fratribus, Iacobo Rigitano cerdone, magistro Salvo de Alibrando et Iuliano Fracasia.