Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Giovanni di Giovanni, volume del 1476-1478, c. 229r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 20.6.1477
Vicesimo iunii. Magister Antonellus de Antonio pictor et magister Iohannes Risaliba intagliator, cives nobilis civitatis Messane, sponte, quilibet eorum quantum ad unumquemque eorum spectat, se constituerunt et sollemniter obligaverunt discreto notario Iohanni Vitali, Petro de Piramo et magistro Petro Galoffaru de terra Ficarre, ibidem presentibus, stipulantibus et contrahentibus prius etc. ad opus, ut dixerunt, confratrie ecclesie Sancte Marie de Numpciata dicte terre Ficarre, videlicet dictus magister Iohannes Risaliba cum eius lignamine et aliis rebus necessariis intagliare et de novo construere et frabicare quendam confalonum bene intagliatum, frabicatum et constructum ad instar confaloni eclesie Sancti Nicolay de la Muntagna nobilis civitatis Messane et ad illius similitudinem et ultra, cum quadam figura sublevata gloriosissime virginis Marie et quatuor angelorum similiter sublevatorum de li canti, illumque intagliatum et expeditum ac bene constructum et laboratum hinc ad menses quatuor primo venturos dicto magistro Antonello, quo confalono recepto et habito, intagliato per ipsum magistrum Antonellum tempore predicto, successive dictus magister Antonellus tenetur et debet et sic se constituit et sollemniter obligavit prefatis notario Iohanni et sociis in nobili civitate Messane suis propriis sumptibus et expensis omnibus bene deauratum, coloratum, depictum et miniatum cum figuris sibi designandis ex duabus partibus per dictum notarium Iohannem et socios hinc per totum mensem augusti primo venturi, ita quod figure sint depicte de azoru ultramarinu et totum restantem sit depictum, accoloratum et miniatum quemadmodum est confalonus predictus Sancti Nicolay de la Muntagna, dare, traddere et assignare in quintodecimo die mensis marcii primo venturi. Qui magister Iohannes pro eius intagliatura constar quod et habere deber uncias quinque et tarenos viginti idemque magister Antonellus uncias duodecim, unde et pro qua causa nomine arre et parte solucionis salarii eorum predicti prefati magister Antonellus et magister Iohannes ab eisdem notario Iohanne et sociis confessi sunt recepisse et habuisse unciam auri unam et granos quindecim pro quolibet, residuum vero ad complimentum prefati notarius Iohannes Vitali, Petrus de Piramo et magister Petrus Galoffaru et quilibet eorum in solidum se constituerunt et sollemniter obligaverunt, stipulacione sollepni interveniente per eosdem, prefatis magistro Antonello et magistro Iohanni etc. ac in pecunia numerata etc. solvere et pagare ac dare, traddere et assignare hoc modo, videlicet in mense augusti primo venturo uncias tres dicto magistro Antonello et unam dicto magistro Iohanni, alias vero uncias quatuor in festo Nactivitatis Domini nostri Iesu Christi primo venturo et totum restantem ad complimentum tempore consignacionis ipsius confaloni. Et casu quo prefati notarius Iohannes et socii defecerint in consignactione dictarum pecuniarum temporibus super expressis, tunc et in eo casu teneri voluerunt et ex pacto teneantur ad omnia et singula dapna, expensas et interesse et potissime ad omnes expensas viaticas. Et e contra, casu quo prefati magister Antonellus et magister Iohannes defecerint in consignacione confaloni predicti temporibus supra expressis, modo et forma ut premissum est, tunc et in eo casu teneri voluerunt et ex pacto teneantur ad omnia et singula dapna, expensas et interesse. Que omnia etc. Presentibus magnifico Miucio Mirulla et nobilibus Iohanne de Nobili, Petro de Sclafani et Crisafio de Crisafio, civibus Messane.