Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, volume del 1478-1480, parte I, c. 74v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 5.11.1478
Eodem. Honorabilis magister Antonellus de Antonio pictor, civis Messane, sponte se constituit et sollemniter obligavit honorabili Rogerio de Luca de terra Randacii, pro ut dixit, ibidem presenti et stipulanti, ad sculpiendum et depingendum sibi in quadam eius bandera de cindato rubeo, quam dictus magister Antonius dixit recepisse et habuisse, structam a dicto Rogerio, ymaginem sacratissime virginis Marie cum Filio in braschiis et quatuor angelos circum circa nec non et arma domini nostri regis ac eciam et arma dicte terre Randacii, bene et diligenter ac formose et eleganter, finis coloribus et finis azoro et auro, et demum se constituit ad faciendum, depingendum et componendum dictam banderam ad instar et similitudinem bandere maioris Messanensis ecclesie et eam meliorem seu melioratam, quam promisit dare et consignare prefato Rogerio expeditam in Festo Pasce primo venturo, pro iure suo sive precio unciarum XXIII, de quibus dictus magister Antonellus habuit et recepit a dicto Rogerio presencialiter, ut constitit, unciam unam in parvolis, ducatos quinque venetos aureos et unum ducatum aureum de cammera, renunciando etc. Restans vero dicti precii dictus Rogerius, consenciens prius iure etc., promisit et se sollemniter obligavit solvere ac dare, traddere et assignare Messane eidem magistro Antonello in pecunia etc. ac in pace etc. hoc modo, videlicet complimentum medietatis dicti precii facta medietate dicti operis et alteram medietatem expedito dicto opere, et, si contrafecerit, possit contra eum fieri execucio brevi manu in persona et bonis tam pro dicto precio quam pro omnibus dampnis, expensis et interesse litis et extra, et signanter pro expensis viaticis ad tarenos III pro quolibet die ac si esset de casibus etc., non obstante etc. in quolibet iudicio et foro et qualibet mundi parte etc., renunciando foro suo etc., cum auctoritate variandi execucionem etc. et e converso possit fieri execucio contra dictum magistrum Antonellum si ad que tenetur ut supra contrafecerit. Que omnia etc. sub pena etc. obligando etc. et personam etc. renunciando etc. guidaticis etc. et domus refugio etc. et iuraverunt etc. et fiat in forma communi. Presentibus nobile Iohanne Philippo de Bonfilio, Alphonso Musulino et Simone Turtureto.