Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: Sollemne et inventarii d'anni diversi di notar Antonio Mangianti
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 14.2.1479
Ego magister Antonius de Antoneo pictor, civis Messane, dico et declaro qualiter hoc est meum testamentum, in quo instituo in heredem meum universalem in omnibus bonis meys mobilibus et stabilibus ac iuribus et nominibus debitorum omnium Iacobellum filium meum, natum ex me et Ianna uxore mea, et scribere non valens illud, describi feci manu notarii Antonii Manianti regii publici Messane eo modo et forma prout infra demonstratur. + Ihesus Maria In nomine Domini, amen. Anno Incarnacionis eiusdem Domini millesimo CCCC°LXXVIIII, mense frebuarii, XIIII° die mensis eiusdem, XII indicionis, regnante serenissimo domino nostro domino rege Iohanne Dey gracia excellentissimo rege Aragonum, Sicilie, Navarre, Valencie, Maioricarum, Sardinie et Corsice, comite Barchinone, duce Athenarum et Neopatrie ac eciam Rossulionis et Ceritanie comite, regni vero eius Sicilie sui regiminis anno XXII feliciter, amen. Ego magister Antonellus de Antoneo pictor, licet infirmus iacens in lecto, sanus tamen per Dey graciam et in mea propria racione compos existens, divinum timens iudicium repentinum, ne forte sub silencio vitam meam finirem et decederem intestatus, volens caucius meam animam debite providere dum vite terminus et integritas memorie in me viget, de rebus et bonis meis omnibus ac iuribus quibuscumque, revocatis prius et annullatis quibusvis meis ultimis voluntatibus, presenti dumtaxat testamento in eius robbore et firmitate remanente, presens subscriptum condo testamentum taliter statuens qualiter post mey obitum uberius despensetur. Et quia heredis institucio caput est testamenti, idcirco instituo, facio et sollemniter ordino heredem meum universalem in omnibus bonis meis mobilibus et stabilibus et iuribus quibuscumque, modo quocumque et qualitercumque spectantibus et pertinentibus, presentibus et futuris, ac nominibus debitorum dilectum Iacobellum filium meum legitimum et naturalem, natum ex me et Ianna uxore mea, suosque heredes et successores quoscumque. Item volo et mando quod statim post mey obitum dictus filius et heres meus teneatur et debeat omnia bona et iuta predicta alienare aut vendere et de eisdem emantur iura censualia sine aliquo onere consciencie et prefata Ianna uxor mea dictorum iurium censualium sit et esse debeat usufructuaria durante tempore vite sue, quousque permanserit in viduytate et non aliter nec alio modo, et si de eisdem dictus dilectus filius meus et heres non emerit iura censualia ut supra describitur, eius stetur voluntati, et casu quo dicta Ianna uxor mea noluerit permanere in viduytate et secundare voluerit ad secunda vota, quod tunc et eo casu adveniente dicta Ianna cadat a dicto legato ac minime usufructuaria intelligatur quod sit dictorum bonorum seu iurium prefatorum; si de eisdem iura censualia non emerentur ut supra expressatur, usufructus prefatus dicto casu adveniente sine obstaculo et condicione aliqua cum proprietate consolidatus seu dicta iura censualia perveniant et pervenire debeant ad dictum filium et heredem meum universalem suosque heredes et successores ut supra, et sic eciam si voluerit dicta Ianna vivere in viduytate, perveniat dictus usufructus cum proprietate consolidatus dictorum bonorum et iurium prefatorum ad eam et post ipsius Ianne mortem statim ad dictum filium et heredem meum universalem et suos heredes et successores quoscumque. Item volo et mando quod tam dictus filius meus et heres quam sui heredes et successores teneantur et quilibet eorum teneatur, quousque vixerint pater et mater mei, videlicet magister Iohannes de Antonio et Garita iugales, eisdem traddere et assignare quolibet anno super dictis redditibus et iuribus prefatis uncias duas dumtaxat pro substentacione et vite necessariis cuilibet ipsorum, et sic eciam teneatur dicta uxor mea quousque fuerit usufructuaria dictorum bonorum meorum et iurium prefatorum de dictis iuribus censualibus ac bonis meis dictis patri et matri meis pro substentacione vite cuiuslibet eorum traddere quolibet anno uncias duas. Item volo et mando quod Fimia filia mea et dicte Ianne, uxor honorabilis Francisci Marchiani, habeat et consequatur post mey obitum pro una thunica lucubri unciam unam et hoc pro iure institucionis et recognicionis nature, pro qua et de qua teneat se contentam et satisfactam et nil ultra de rebus et bonis meis ac iuribus prefatis consequi et habere valeat nec possit, quia in ventate dico habuisse dotem condecentem et partecipasse de substancia pro dote sibi actributa forsan plus quam de iure partecipare poterit, et propterea volo et mando quod teneat se contentam de dote sibi traddita et de dicta uncia et nil ultra consequi possit nec valeat tam iure nature quam paterne sine quocumque alio iure quomodocumque et qualitercumque forsan sibi spectante et pertinente. Item volo et mando quod dictus filius et heres meus possit et valeat consequi et habere de dictis bonis meis et iuribus prefatis per me sibi relictis ut supra, casu quo dicta bona et iuta prefata emenda, pervenienda, usufructuanda et gaudenda durante tempore et per totum tempus viduytatis in qua permanserit et erit dicta uxor mea per eandem uxorem meam, ut supra expositum est, super dicto usufructu uncias octo, ad quas pro quota mea teneor et obligatus sum ad complimentum ipsi filio et heredi meo vigore matrimonii olim contracti inter ipsum filium et heredem meum ex una parte et Mactiam eius uxorem, filiam honorabilis Iohannis Antonii de Policio, prout continetur in contractibus publicis, quia de summa contenta in eisdem contractibus habuit et consecutus fuit tantam summam quod de restante nil ultra recipere debet nisi uncias XXIIII, qua in reliquis obligata sunt tercia dicte uxoris mee et tercia ipsius filii et heredis mei. Item volo et mando quod Lucia serva mea ethiops debeat et teneatur, quousque dicta uxor mea duraverit in viduytate, servire ipsi uxori mee et, casu quo secundaverit aut mortem obiverit, sit statim libera et franca dicta serva et omnifaria gaudeat libertate. Item volo et mando quod, casu quo dictus filius et heres meus de presenti testamento non contentaverit seu ipsi contradixerit, omnia bona mea et iura ac nomina debitorum prefatorum perveniant et pervenire debeant sine obstaculo et contraddicione aliqua ad dictam filiam meam Fimiam uxorem dicti Francisci Marchiani. Item volo et mando quod dicta uxor mea nil percipere nec habere debeat de bonis meis et iuribus prefatis nisi quousque duraverit in viduytate, ut supra expositum est, alias non intelligatur vigore presentis mey testamenti quod ipsi uxori mee sit per me aliquod sibi relictum et dimissum, sed semper intelligatur quod habeat de bonis meis, ut supra per me expositum est, quousque permanserit in viduytate et non aliter nec alio modo. Item dico et declaro qualiter sum recepturus a nobili Philippo Campulo, thesaurario nobilis civitatis Messane, quas sibi mutuavi uncias quindecim. Item volo et mando quod cadaver meum seppelliatur in conventu Sancte Marie de Ihesu cum habitu dicti conventus et quod in obsequio meo nullus clerus tam maioris Messanensis ecclesie quam alius et presertim conventualium debeat in meo obsequio intervenire nisi clerus et monaci dicti conventus Sancte Marie de Ihesu. Item relinquo dicto filio meo et heredi pro una clamide lucubri unciam unam. Item relinquo dicto patri meo pro una clamide lucubri unciam unam. Item relinquo dicte matri mee pro una thunica lucubri unciam unam. Item relinquo Orlando sorory mee unciam unam pro una clamide lucubri. Item relinquo conventui prefato Sancte Marie de Ihesu unciam unam pro missis celebrandis in dicto conventu pro remissione peccatorum meorum. Item facio et ordino meos fideycommissarios et executores presentis mey testamenti venerabilem dominum Raynerium de Castellis et honestum presbyterum Bertum de Castellis fratres, quibus concedo amplissimam potestatem quod possint intrare et capere tot de bonis meis quousque adimpleantur tenore presentis mey testamenti, et propterea cuilibet eorum relinquo tarenos septem cum dimidio. Item relinquo omnibus meis consanguineis, filie, fratribus, sororibus et affinibus venientibus ad impugnandum tenorem presentis mey testamenti iure institucionis et recognicionis […] cuilibet eorum tarenum unum, pro quo et de quo teneatur quilibet eorum contentus et satisfactus et nil ultra consequi possint nec valeant de rebus et bonis meis quibuscumque, et hec est ultima voluntas mea, quam valere volo iure presentis mey testamenti et, si non valeret iure presentis mey testamenti solum, valeat iure codicillorum, donacionis ex causa mortis et alicuius mee ultime voluntatis, que valeat et teneat omni pleno iure quibus de iure dici et censeri potest, unde etc. Ego Iohansalvus de Stayti iuris utriusque doctor, iudex Messane, interfui et testor et anulo presbiteri Rayneri de Castello anulavi. Ego Antonius Lancza premissis rogatus interfui et anulo notarii anulavi et testor. Ego Scolarius de Scolario premissis rogatus interfui et anulo notarii anulavi et testor. Ego Giovanes Flochari premissis rogatus interfui et anulo dicti presbiteri Raneri anulavi et testor. Ego frater Antonius Agustanus ordinis predicatorum premissis rogatus interfui et anulo dicti presbiteri Raynerii anulavi et testor. Ego Placitus de Trayna premissis rogatus interfui et anulo notarii anulavi et testor. Ego Iohannes Arrigo de Artesi premissis rogatus interfui et anulo notarii anulavi et testor. Ego Iohannes de Anastasio premissis rogatus interfui et anulo dicti presbiteri Raneri anolavi et testor. Ego Antonius Manianti de Messana regius publicus notarius civitatis Messane ac tocius Vallis Demenne notarii dum sic ut premictitur […] rogatus interfui et anulo meo anulavi et testor.