Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: Sollemne et inventarii d'anni diversi di notar Antonio Mangianti
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 11.5.1479
Recepta est in plena curia nobilis civitatis Messane die XI° madii XII indicionis, M°CCCC°LXXVIIII in vim cedule subrogacionis testium, prout in ea exoratur, de mandato magnifici domini Iohannis Salvi Stayti iudicis, qui eam vidit ut constitit. Recipiatur in vim subrogacionis testium prout in ea exoratur. Iohannes Salvus predictus iudex Messane. + XI° maii XIIe indicionis, M°CCCC°LXXVIIII°. Apertum, lectum et pronunciatum fuit de verbo ad verbum prout iacet presens testamentum ad requisicionem et instanciam discreti Iacobi de Antoneo pictoris, filii et heredis dicti testatoris hoc perentis et volentis, intus videlicet ecclesiam conventus carmelitanorum in presencia magnifici domini Iohannis Salvi de Stayti legum doctoris, iudicis civitatis Messane, qui intervenit in clausura sive sollempnitate presentis testamenti et testium in tergo presentis testamenti descriptorum prius et ad presentem aperturam non interveniente Iohanne Floccari, uno ex testibus, propter eius mortem, loco cuius Iohannis de Floccari fuit subrogatus Paulus de Mauro vigore cedule recepte et registrate […] subrogacionis in actis curie Messane die XI° predicto eiusdem XIIe indicionis ut constitit. Unde etc.