Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Antonio Mangianti, volume del 1473-1479, c. 108v
  • 108
    verso
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 25.2.1479
XXV eiusdem. Discretus magister Iacobellus de Antoneo pictor, Messane civis, ex una parte et Rogerius de Luca de terra Randacii, ut asseruit consenciens prius etc., ex parte altera presentes, ad invicem et viceversa legitime et sollemniter stipulantes, animo obligandi et veritatem ut supra confitendi, sponte confessi sunt omnia et singula infrascripta, videlicet, quia licet honorabilis quondam magister Antonius de Antoneo pictor egregius tempore vite sue obligavisset eidem Rogerio facere quandam banderam infra certum tempus nonnullis pactis, convencionibus, modis et legibus, obligacionibus et renunciacionibus ac preczio adiectis et declaratis in quodam publico contractu scripto manu honorabilis notarii Mathey de Paglarino regii publici Messane olim V° novembris XII indicionis instantis, attamen, quia ipse magister Antonius ab hac luce migravit ipsa bandera inexpedita remanente, ipse magister Iacobellus propterea se constituit et sollemniter obligavit dictam banderam expeditam ipsi Rogerio traddere in festivitate Pentecostes primo ventura et ipse Rogerius tenetur et promisit ac se constituit et sollemniter obligavit ipsi Iacobello traddere pecunias contentas in dicto contractu et quilibet ipsorum unum alteri adimplere tenetur et debet quantum ad quemlibet ipsorum spectat, intelligendo quod ipse magister Iacobellus intrat in locum dicti quondam magistri Antonii eius patris omnibus illis obligacionibus, renunciacionibus, solucionibus, temporibus, pactis et condicionibus, legibus ac eo modo et forma et aliis adiectis et declaratis in dicto contractu. Que omnia et eorum singula tamquam illi qui bene sunt docti et esperti de eisdem et de tenore dicti contractus voluerunt quod in iudiciis et extra prout de verbo ad verbum insereretur et expressaretur, habeatur et recenseatur, exceptuato tempore assignacionis bandere expedite, quod debetur fieri prout supra modo prout in dicto contractu continetur et quod clamis gloriose virginis Marie, que debet fieri in ipsa bandera, sit et esse debeat de azoro ultramarino, et nichilominus omnes pecunie pro preterito solute per dictum Rogerium pro dicta causa quomodocumque et qualitercumque usque ad diem presentem, maxime computatis pecuniis contentis in ipso contractu, sunt et summam capiunt unciarum XIII et tarenorum VI. Renunciando etc. et casu contravencionis possit fieri execucio brevi manu in persona et in bonis etc. Presentibus Henrico de Artesi, Iohanne Floccari et Iohanne Gianniliza.