Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Giacomo Donato, volume del 1463-1480

  • unpag
Type:Notarial
Language:Italian/Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 21.6.1479
XXI° iunii. Iohanna mulier relicta quondam magistri Antonelli de Antonio pictoris ex una parte et Iacobus de Antonio eius filius ac filius et heres dicti quondam magistri Antonelli parte ex altera, cives Messane, presentes etc., animo ut infra exposuerunt etc. quod, cum dictus quondam magister Antonellus eorum maritus et pater, in ultimis suis quibus decessit constitutus, suum condiderit testamentum manu notarii Antonii Manianti regii publici, in quo sibi heredem universalem instituerit dictum Iacobum filium suum et inter alia in eodem testamento contenta disposuerit et voluerit quod post eius obitum omnia bona sua vendantur et de pretio ipsorum emantur iura censualia, de quibus sit usufructuaria dicta Iohanna eius uxor dum non convolaverit ad secunda vota, et quod de dictis censualibus anno quolibet traddantur magistro Antonio de Antonio et Garite iugalibus, parentibus dicti quondam magistri Antonelli, uncie due in vita eorum, prout hec et alia in dicto testamento scripto die VIII februarii XII indicionis instantis continentur, et quia dictis partibus satis esset incommodum et dapnosum vendere bona predicta remanencia post mortem dicti quondam magistri Antonelli, ex eo quia, ut asserunt, de eis non invenirent nec habere possint precium condecens et racionabile, propterea dicte partes de communi accordio inter se bona omnia communia diviserunt, ex qua divisione dicte Iohanne pervenerunt pro quota et tercia sua omnia ea bona que sunt notata et scripta manu propria dicti Iacobi in quadam pagina hic infixa, que incipit: “Item quistu è lu terczu et la parti contingenti a mia matri”, et finit: “et dui brochi de argentu”. Que bona ipsa Iohanna sibi habuit et habet penes se pro dicta quota sua eam contingente iure stanti, remanentibus indivisis et in communi inter eos, scilicet dictum Iacobum pro duabus terciis partibus et dictam Iohannam pro reliqua tercia, bonis infrascriptis, que debent inter eos dividi et ipsa Iohanna debet ex eis consequi terciam suam, videlicet quadam domo murata et solarata sita in civitate Messane in contrata de Sicophantis, in qua habitant et morantur, prope domum Pauli Pisanu et alios confines; item unciis XV debitis per nobilem Philippum Campulu tesaurarium; item quodam portato quod debent habere a montibus Barcarum; item quodam pistuno et dui chintinara de oru in pannello quod debent habere a partibus Veneciarum; residuum vero bonorum omnium communium, preter predicta indivisa, remanserunt et sunt penes dictum Iacobum pro duabus terciis partibus eum contingentibus et ita ipse Iacobus fuit confessus ut constitit, quapropter pro dicto usufructu dictarum duarum terciarum parcium dicti Iacobi, qui esse debebat dicte Iohanne dum viduitatem servasset, dictus Iacobus suscepit super se onus dicti legati unciarum duarum anno quolibet debitarum dictis eius avis patemis durante vita eorum, quas promisit solvere et adimplere de eius propria substancia et, eis mortuis, de dictis unciis duabus respondere dicte Iohanne matri sue dum erit in viduitate; eciam dicus Iacobus ex causa presentis concordie teneatur et ita se constituit et obligavit pretextu dicti usufructus dictarum duarum terciarum parcium ad eum perventarum dare et assignare dicte Iohanne matri sue, dum viduitatem servaverit, anno quolibet uncias tres per tercium, et propterea dicta Iohanna, tenens se contentam de dictis unciis tribus anno quolibet, dictum usufructum bonorum predictorum remisit ac relaxavit et tenuit dicto Iacobo filio suo, reservans sibi ut predicitur dictum legatum dictarum unciarum duarum post mortem dictorum avorum dicti Iacobi filii sui, si tunc erit in viduitate, et terciam partem bonorum predictorum indivisorum. Eciam dictus Iacobus fuit confessus sibi fuisse et esse integre solutum et satisfactum super bonis eorum communibus predictis de unciis sexaginta sibi constitutis et promissis per dictum quondam magistrum Antonellum eius patrem tempore quo duxit uxorem per acta mei infrascripti notarii, renunciando etc. Que omnia etc. Presentibus Scolaro de Scolaro, Iohanne Henrico de Artesio et magistro Iohanne Risaliba civibus Messane. Iesus. Item quistu è lu terczu et la parte contingente a mia matri: happi sei canni di pannu ki vindiu a gridencza; huna iarra d’oglu cum quatru maniki; dui bucti di vinu et un carratellu cum huna cruchi a lu timpagnu; una caxa vinicziana cum una enne; huna tavula di maniari di chipressu divisa; huna tavula d’abitu sencza barri; hunu paru di trispidi d’abitu; due chaeri di chipressu; huna mailla vekia; hunu archibancu a tri kiudendi; huna caxa di sei palmi d’abitu; hunu archibancu a dui kiudendi; due scrigni firrati; huna caxa di kiuppu virdi; hunu armaru di nuchi; huna cona di cammata; huna caxicta d’ossu; hun bancu chun bankictu et una lictera; hun paru di mataraczi grandi; huna curtina; hun pavigluni; secti canni e mecza di cannocti et quatru avanti tavuli in tila; hun cuvirtaru arrossi et acaglandiriu; dui kini di cuxinelli cum la tila russa; hun cuxinu di coiru; hun pannu russu et ialinu; huna farsata cum li listi russi; hun tappitu a scaki; hun bancali di Francza; huna carpita [anda]lusa; hunu bancali nigru; huna chalo[na] vekia; hun cuxinu di lectu; secti tuvagli di tavula et una avanti tavula; XXVII stuya buki in tila; dudichi stuya buki spartuti; dui avanczi tavuli longhi; tri para di linczola; dudichi cammixi; secti tuvagli di fachi; tri cannocti di nocti; hun paru di cuxinelli sfilati; tri cannocti masculini; hun cuxinellu di mina; huna avanticona di sita russa; tri riczoli di sita; tri gunnelli, dui virdi huna nigra; hun mantu virdi; dui mungrili, hunu nigru et hunu virdi; hun paru di maniki di sita nigra; hun paru di carmixinu pilusu; hun paru di sita nigra; hun vistiti di chamilloctu nigru; dui bucali di pintru; due placti grandi di pintru; dui servituri; III sauczeri et tri scudelli; dui placti di mursia; hun bachili plano; dui bornii; dui fiaski d’aqua rosa; huna maraya lavurata d’oru; huna caudara; huna pignata di mitallu miczana; dui spiti; huna gradigla; dui gractalori; huna palecta; huna cukiara di ferru; dui candileri; tri cannistri pichuli et hun cun la manica; quatru vasi di vitru calczidonii; dui saleri di smactu, huna russa et huna bianca; dui strapuntini di sidiri. Item li iogali apreczati per dui boni maisti di peczu in peczu et sicundu li preczi ellessi: hun czaffinu per undichi durati; hun smiraldu per dechi ducati; huna intagla per quatru ducati; hun chintu largu brucatu; hunu chintu virdi et hunu nigru; huna tacza d’argentu ad animali; huna resta di curalli; in contanti ducati octanta, hunczi dechi di incurunati, hunczi tri di pichuli; huna cukarella d’argentu et dui broki d’argentu.