Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Antonio Mangianti, volume del 1473-1479, c. 112v
  • 112
    verso
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 6.3.1480
VI marcii. Discretus magister Iacobellus de magistro Antoneo pictor, civis nobilis civitatis Messane, presentibus et ab eo legitime et sollempniter stipulantibus honorabili Iohanne Miridi, Iacobo Lixandrano, Pagano de Sancto Philippo et Leonardo Mirilli civibus clarissime civitatis Cathanie, ad hec intervenientibus tamquam fratribus ecclesie disciplinancium Sancti Michaelis eiusdem civitatis Cathanie, animo obligandi et veritatem confitendi, sponte confessi sunt omnia et singula infrascripta per modum ut infra, quod cum olim licet honorabilis quondam magister Antonellus egregius pictor, pater ipsius Iacobelli, tam predictis super descriptis quam aliis se obligavisset construere, facere et depingere quendam confalonum ad opus dicte ecclesie certis qualitatibus, picturis et figuris, precio, tempore et aliis adiectis, descriptis et annotatis, prout dixerunt, in actis honorabilis notarii Iohannis de Landula tabellionis eiusdem clarissime civitatis olim etc., attamen quia idem magister Antonellus, sicut Domino placuit, ante expedicionem dicti confaloni ab hac luce migravit, idcirco prefatus magister Iacobellus, tamquam ille qui est bene instructus et doctus de tenore premencionati contractus una cum dictis personis eisdem pactis se constituit et sollemniter obligavit eundem confalonum expeditum hic Messane in mense augusti proximo venturi dare, traddere et assignare una cum eius tabernaculo, eo modo, forma, laboribus et picturis ac aliis descriptis et adnotatis in prefato contractu, preter in istis que sunt extra tenorem ipsius contractus, quia voluerunt ipse partes quod ipse non obstante prout infra omnino exequatur et efficiatur dictus confalonus et non aliter nec alio modo, et primo quod ipse Iacobellus teneatur facere ex una parte ipsius confaloni illas figuras sanctorum eo modo et forma prout per ipsos fratres fuerit significatum et dictum eidem magistro Iacobello, ac eciam quod tabernaculum ipsius confaloni intus sit depinctum de azoro de Lamagna cum stellis de oro et foras de berci cum stellis de oro, ita quod magisterium figurarum interveniencium in dicto confalono sit melius ipsis confalonis quos fecit dictus quondam magister Antonellus et fuerunt apportati in dictam clarissimam civitatem, videlicet Sancti Barnabe, Sancti Luce et proximo illo Sancte Marie de la Misericordia, et figure sint depicte finis coloribus. Qua qua causa ipse Iacobellus confessus est [ex] omnibus pecuniis preteritis huc usque ad diem presentem, maxime pecuniis olim tradditis dicto quondam magistro Antonello, recepisse et habuisse uncias auri quindecim, renunciando etc., uncias tres dicti fratres in solidum se constituerunt et sollemniter obligaverunt ipsi Iacobello in pace etc. in pecunia numerata etc. dare, traddere et assignare statim ipso confalono expedito de gipso, et restans pecunie, quod est unciarum X, statim facta assignacione ipsius confaloni ut supra, pacto tamen prehabito et sollempni stipulacione firmato inter ipsas partes quod, casu quo dictus confalonus non fuerit expeditus per ipsum magistrum Iacobellum prout supra describitur et tenetur, ipse Iacobus se constituit et sollemniter obligavit reficere illud in quo fuerit per eum conventum. Et casu contravencionis voluit una pars alteri et e contra, quantum ad quamlibet partem spectat, teneri ad ea omnia, omnibus obligacionibus et renunciacionibus adiectis et declaratis in supradicto contractu, eo modo et forma et prout et quemadmodum in ipso contractu describitur et non aliter nec alio modo. Que omnia etc. sub pena etc. obligando etc. renunciando etc. restituendo etc. et iuraverunt et fiat in forma communi. Presentibus Placito de Trahena, Nicoletta Fiaccati et Blasio de Balsamo.