Location: giĆ  Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Bartolomeo de Guidone
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Enrico Mauceri
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 7.12.1481
VII decembris. Honorabilis Ianna mulier relicta condam magistri Anthonelli de Anthonio pictoris et nunc honorabilis notarii Nicolai Ysaya civis Messane, considerans et actendens puram affectionem, dilectionem et amorem quas et quem semper gessit et gerit erga magistrum Iacobum de Anthonio eius filium carissimum ac plurima satis grata et accepta servicia, beneficia, merita et honores etc., sponte etc. donacione per eam facta inrevocabiliter inter vivos dedit, donavit, traddidit, cessit, transtulit et habere concessit eidem magistro Iacobo absenti, et presente me notario Bartholomeo de Guidone velut persona publica etc. et donacionem ipsam recipiente nomine et pro parte ipsius magistri Iacobi pro se etc. ad omnia et singula infrascripta ut constitit, terciam partem seu quotam domus sibi contingentem site et posite in civitate Messane in ruga de Sincopantis prope domum Pauli Pisanu et alios confines, cum iuribus suis omnibus etc., liberam etc., retento tamen et sibi reservato usufructu ipsius tercie partis domus in vita et per totum tempus vite sue, post cuius donatricis obitum dicta quota domus cum iuribus suis omnibus predictis revertatur et perveniat ac pervenire debeat ad eundem magistrum Iacobum donatarium et eius heredes. Item reliquit iure institucionis et recognicionis nature honorabili Fimie, uxori honorabilis Francisci Marchanu, omnia illa iocalia que sibi pervenerunt in porcione ita et prout in divisione subscripta manu honorabilis notarii Iacobi de Donato et quoddam armarium venetum et plactos duos piltri contentos in dicta divisione, de quibus et pro quibus voluit et mandavit ipsam fore et esse contentam de presenti donacione et quod non possit aliquid aliud ultra petere nec habere de rebus et bonis sibi donatis, adimendo ab ea quartam falcidie et ius tribellianicum de omnibus contentis in presenti donacione. Item reliquit Petro Cuminella eius fratri mataracium unum, cohopertorium unum, lintheaminum et paviglonum unum de mina prout invenientur, de quibus et pro quibus etc. Item reliquit Ianne, filie Ioffridi de lu Re eius consobrini, cortinam unam. Item legavit Agate mulieri de Monteforte eius famule, racione serviciorum eidem donatrici per eandem Agatam prestitorum, uncias quatuor in robba iuste extimanda per probos viros et communes amicos secundum consuetudinem Messane. Item legavit Lucie liberte ipsius Ianne sclavinam unam pilosam, mataracium unum et par unum linteaminum de minimis que invenientur et gunnellam unam de suis; restans vero bonorum supradictorum magister Iacobus et Phimia dividere teneantur inter se ipsos. Item legavit Orlande eius matri gunnellam unam de visito. Item similiter legavit Minice eius sorori gunnellam unam de visito. Item similiter legavit prefato Petro clamidem unam lucubrem. Item similiter legavit Ioanni Iacobo Nenia eius nepoti clamidem unam lucubrem. Item voluit et mandavit quod de pecuniis ipsius donatricis traddantur supradicre Orlande eius matri uncias decem in pecuniis numeratis, quas retinere debeat prefatus Iacobus donatarius et eas traficare, si ipsa Orlanda voluerit, et, si noluerit, traddentur ipsi Orlande ut supra et, si forte dicta Orlanda mori contingeret, dicte uncie decem perveniant et pervenire debeant Minice Trenta eius sorori pro maritagio eius filiarum et, casu quo dicta Minica decederet ab humanis sine filiis de suo corpore et legitimo matrimonio descendentibus, in eo casu dicte uncie decem perveniant et pervenire debeant ad Iannellam filiam dicte Fimie. Item voluit et mandavit quod dictus Iacobus donatarius et Fimia de predictis pecuniis erogare debeant pauperibus uncias duas in pecuniis numeratis vel in bonis, restans vero ipsarum pecuniarum dividantur inter eosdem Iacobum donatarium et Phimiam. Item voluit et mandavit quod de suo vestire de chamillocto fiat quedam casubla et de pugnalis carmixinis suis fiat crux vel ammictus, prout videbitur fratribus de observancia Sancti Benedicti, quod vestire et pugnale legavit dicto conventui Sancti Benedicti sub pactis et condictiontbus infrascriptis quod, si forte dictus Iacobus donatarius vel Fimia decederet ab humanis sine filiis de suo corpore et legitimo matrimonio descendentibus, quod unus succedat alteri et, casu quo dicte uncie decem pervenirent supradicte Minice modo quo supra dispositum est, in eo casu dicte uncie decem non confundantur nec confundi debeant cum bonis mariti ipsius Minice, non obstante consuetudine nobilis civitatis Messane dictante viri et uxoris bona omnia, a quacunque parte perveniant, natis filiis confunduntur et unum corpus efficiuntur etc., quam consuetudinem in hoc casu derogavit et derogat et voluit in hoc casu locum non habere; et casu quo dicta Minica decederet ab humanis sine filiis de suo corpore et legitimo matrimonio procreatis, dicte uncie decem pervenire debeant Ianne eius nepoti, filie dicte Fimie. Item voluit et mandavit dicta donatrix quod, casu quo decederet ab humanis extra civitatem Messane, quod sub poena eius maledictionis deferri faciant dicti eius filii eius cadaver in ecclesia inferiori Sancte Marie de Ihesu in monumento ubi sepultus est eius filius, eciam casu quo decederet in dicta civitate voluit sepeliri in dicta ecclesia Sancte Marie de Ihesu ut supra et quod in eius obsequio interveniant fratres dicte Sancte Marie de Ihesu et propterea etc., inducens me notarium etc., videlicet a presenti die quo ad proprietatem et post eius obitum quo ad proprietatem et usufructum. Constituens etc. et quod de premissis etc., quam donacionem etc., reservans supradicta donatrix quod possit et valeat de supradictis bonis vendere et alienare ad eius libitum voluntatis, non obstante donacione presenti, eciam sibi reservavit et reservat quod possit et valeat presentem donacionem revocari, cassare et annullare propria auctoritate et de facto sine licencia curie et magistratus decreto quandocunque ad sue libitum voluntatis, existens ipsa donatrix in civitate Messane et non alibi, non obstante quod sit inrevocabilis, et voluit et mandavit ac sibi reservavit et reservat quod, casu quo ipsa donatrix faceret aliquam donacionem seu testamentum aut ultimam voluntatem, in eo casu ex nunc pro tunc dicta donacio, testamentum seu ultima voluntas ex nunc pro tunc revocavit, irritavit et annullavit ac revocat, irritat et cassat, quam et quod ex nunc pro tunc voluit et mandavit quod sit cassa, scissa, irrita et nulla ac cassum, scissum, irritum et nullum in iudiciis et extra ac si minime facti fuissent. Que omnia etc. sub pena etc. obligando etc. renunciando etc. auxilio velliani etc. cerciorata etc. et iuraverunt et fiat in forma comuni. Presentibus Henrico de Artesi condam Petri, Nicolao de lu Episcopu et Anthonello Freri civibus Messanensibus.