Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 16727, Francesco d’Andrea Pichi, c. 37v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 88-89, doc. CVI.

Piero della Francesca witnesses the confession of a debt involving the Pichi family, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 24.7.1462
Debitum pro Francisco Nardi de Pichis. Suprascriptis anno, indictione, pontificatu et die XXIIII iulii. Actum in Burgo in appoteca Abbatie Burgi quam tenent ad pensionem Francischus Antonii Gionte et sotius, presentibus magistro Petro Benedicti Petri et Iohanbaptista ser Francisci Laurentii testibus de dicto Burgo ad hec vocatis, adhibitis et rogatis. Francischus Antonii Gionte de Burgo, ut filius et coniuncta persona dicti Antonii sui patris predicti ac etiam procurator et ut procurator generalis dicti sui patris [...], et Guaspare Quiriaci de Burgo [...] sponte et certa scientia fuerunt confessi et contencti se habuisse et esse debitores veros Mei et Christofori fratrum et filiorum quondam Angeli de Pichis de Burgo prefato, tutorum et tutorio nomine Francisci pupilli, eorum nepotis et filii Nardi Angeli olim fratris dictorum Mei et Christofori, in quantitate librarum millequindecim cortonensium [...] pro pretio milliarum quindecim et librarum XXXIII quadi maceri [...].