Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7050, Mario di Matteo Fedeli, c. 62v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Identified by E. Battisti, Piero della Francesca, Milan, 1971, II, p. 225, doc. LXXIII, and published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 89-90, doc. CVII.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca is one of two arbitrators in an argument between the high priest of the pieve di Santa Maria and the goldsmith Angelo d'Antonello, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 12.8.1462
Laudum inter archipresbiterum et magistrum Angelum. Die XII mensis augusti. Actum in Burgo ad appotecam heredum Angeli Malitie in platea residentie aurifabrie, presentibus Piero Nardi Fidelis et Matheo barbitonsore de Capresa et Francischo Maffei Castellucii Dori testibus rogatis. Magister Petrus Benedicti Petri pictor et Lucantonius Nardi Pacis, arbitri et arbitratores positi et deputati inter dominum Iohannem de Fuciis archipresbiterum plebis Sancte Marie de Burgo ex una parte et magistrum Angelum Antonelli aurificem habitatorem Burgi predicti ex altera super controversia eorum occasione calicis fabricati per ipsum Angelum et facti per dominam Magdalenam Angeli Magdalai Maffei, prout de compromisso in eos facto constat manu mei notarii infrascripti, […] declaraverunt et laudaverunt et arbitrati fuerunt quod dictus dominus archipresbiter teneatur et debeat recipere dictum calicem et debeat solvere dicto magistro Angelo quicquid tenetur quicquid restat et debet habere, deductis et detractis de pretio et mercede primitus inter eos apposita libris quinque denariorum cortonensium, quia sic voluerunt. Item laudaverunt et arbitrati fuerunt quod dictus magister Angelus teneatur, in casu quo dictus calix non esset aptus et recipiens ad consignandum, sit obligatus pro se dictum calicem retinere et recipere, et restituere sibi domino archispresbitero omnes pecunias per ipsum occasione dicti calicis receptas. Adicientes tamen quod, in casu quo dictus magister Angelus vellet reficere et refabricare dictum calicem, quod dictus dominus archipresbiter (!) possit illud reficere et refabricare infra duos menses a die quo restituetur sibi dicta occasione ad reficiendum et teneatur et debeat illum diligenter fabricare et reficere, ut sit bonus et capiens, et pro eadem mercede et pretio inter eos primitus apposito et facto. Et si et quatenus dictus magister Angelus illum non refecerit infra dictum terminum, teneatur et debeat dicto domino archipresbitero restituere et solvere omnem quantitatem mercedis et pretii per eum dicta occasione receptam, habitam et exactam [a] dicto domino archipresbitero [...].