Location: Archivio di Stato, Arezzo
Sub-Location: Atti civili, 17/3, bastardello del notaio del banco civile Michele di Jacopo di Grazia Accolti, a. 1466, c. 7v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Frank Dabell
Published: yes
Publication Details: Published by F. Dabell, Piero della Francesca e i pittori prospettici, in Arte in terra d'Arezzo. Il Quattrocento, edited by L. Fornasari, G. Gentilini and A. Giannotti, Florence, 2008, p. 129, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 101-102, doc. CXXV.

Compromise between Piero della Francesca and the Bacci family on the argument over the pictures executed in the main chapel in San Francesco, Arezzo.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 29.9.1466
Compromissum. Eisdem anno, indictione, pontificatu, mense et die. Actum in civitate Arretii in contrata Burgi in apotecha Angeli Bacci aromatarii, presentibus Antonio Lippi ser Nicholai et Piero quondam Cosme magistri Petri et Nicholao Antonii merciario testibus etc. Pateat omnibus evidenter quod magister Petrus Benedicti de Burgo Sancti Sepulcri magister picture ex una parte etc. et Andreas magistri Tomasii et Angelus quondam Ieronimi Bacci et Gualterius quondam Francisci Bacci, suo nomine proprio et pro et vice et nomine Bacci fratris sui, pro quo de ratho et rathi habitione promixit etc., ex parte alia etc. compromisserunt et compromissum generale fecerunt, duraturum per totum mensem ottubris proximi futuri, generaliter de omnibus et singulis eorum litibus etc., et maxime ocaxione capelle dictorum Andree et filiorum Chechi Bacci pite per dictum magistrum Petrum in ecclesia Santi Francisci de Aretio, in providos viros magistrum Antonium [*****] de Florentia et Laurentinum quondam Andree pictores, habitatores Aretii, absentes sed tamquam presentes etc., promictentes etc. Et hoc vigore quarumdam scriptarum privatarum inter dictas partes ocaxione dicte picture dicte capelle.