Location: editio princeps di C. Calcagnini, "Opera", Basilea 1544
Sub-Location:
  • 100
    page
Type:Personal Letter
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: The text is from the editio princeps di C. Calcagnini, 'Opera', Basilea 1544, pp. 100-1; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 546-50.

Celio Calcagnini, in Rome, writes to Jacob Ziegler (in Ferrara?); he tells him of friends in Rome, in particular of Raphael, master of painting and architecture, an follower of Vetruvius.

Artist(s): Raphael
Dates: *.1519
[. . .] Vide amicorum optime, quo loco sit fortuna mea, cui neque certare neque licet quiescere. Illud tamen omnium est laborum operae precium, quod in hac luce hominum, in hac mundi specula vivo, et clarissimorum hominum consuetudine uti licet. Cave enim usquam putes tam uberem ingeniorum proventum, tantam studiorum frugem esse quam Romae. Multi vero sunt quorum familiaritate ita oblector, ut nihil mihi tota vita fortunatius, aut sperem, aut optem. Inter omnes charissimus est Hieronymus Aleander, vir Graece, Latine ac Hebraice doctus, quem sponte paulo ante adventum meum summus Pontifex bibliothecarium fecit post obitum Zenobii Azaioli, viri religiosi sed et docti. Is mihi quotidie ingentes thesauros ex bibliotheca palatina eruit. Accedit Aegidius Cardinalis, vir singulari integritate ac nominis celebritate, qui Porphyrii mysteria et Procli theologiam Latinam fecit. Is vero, di boni, quantum habet literarum, quantum ingenii ad eruenda totius vetustatis arcana. Est Fabius Rhavennas senex stoicae probitatis, quem virum non facile dixeris humanior ne sit an doctior. Per hunc Hippocrates integer plane Latine loquitur, et iam veteres illos soloecismos exuit. Id habet homo sanctissimus rarum apud omnes gentes, sed sibi peculiare, quod pecuniam ita contemnit ut oblatam recuset, nisi summa necessitas adigat. Alioqui a Leone Pontifice menstruam habet stipem, quam amicis aut affinibus solet erogare. Ipse holusculis et lactucis Pythagoraeorum vitam traducit, in gurgustiolo quod tu jure dolium Diogenis appellaveris, studiis non immorans sed immoriens; et plane immoriens, quum gravem admodum et periculosam aegritudinem homo alioqui octogenarius contraxerit. Hunc alit et quasi educat vir praedives et Pontifici gratissimus Raphael Urbinas, iuvenis summae bonitatis sed admirabilis ingenii. Hic magnis excellit virtutibus, facile pictorum omnium princeps, seu in theoricen seu praxin inspicias. Architectus vero tantae industriae, ut ea inveniat ac perficiat quae solertissima ingenia fieri posse desperarunt. Praetermitto Vitruvium, quem ille non enarrat solum, sed certissimis rationibus aut defendit aut accusat, tam lepide ut omnis livor absit ab accusatione. Nunc vero opus mirabile ac posteritati incredibile exequitur (nec mihi nunc de basilica Vaticana, cuius architecturae praefectus est, verba facienda puto) sed ipsam plane Urbem in antiquam faciem et amplitudinem ac symmetriam instauratam magna parte ostendit. Nam et montibus altissimis et fundamentis profundissimis excavatis, reque ad scriptorum veterum descriptionem ac rationem revocata, ita Leonem Pontificem ita omnes Quirites in admirationem erexit, ut quasi caelitus demissum numen ad aeternam Urbem in pristinam maiestatem reparandam omnes homines suspiciant. Quare tantum abest ut cristas erigat, ut multo magis se omnibus obvium et familiarem ultro reddat, nullius admonitionem aut colloquium refugiens, utpote quo nullus libentius sua commenta in dubium ac disceptationem vocari gaudeat, docerique ac docere vitae praemium putet. Hic Fabium quasi praeceptorem et patrem colit ac fovet; ad hunc omnia refert, huius consilio acquiescit. [...]