Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 6982, Leonardo di Mario Fedeli, cc. non numerate
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 129-130, doc. CLV.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca receives a sum of money from a bequest in a will for painting the chapel of the Madonna della Badia, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 29.11.1473
Quietatio Guidecti Antonii. Die dicta. Actum in Burgo predicto super balchione Abbatie Burgi predicti, presentibus Andrea Angeli Artini et Leonardo Gherardi Christofori et Siro Checchi Valentini de Burgo predicto testibus rogatis. Reverendus in Christo pater dominus Hyeronimus de Griffonibus de Pagliariccio, abbas monasterii Sancti Iohannis Evangeliste de dicto Burgo et in hac parte executor cuiusdam legati facti capelle de Carsedoniis, que vocatur la capella Gloriose Virginis Marie de Abbatia Burgi predicti, per se et eius successores absolvit et liberavit Benedictum Antonii Sanctis Guidecti de dicto Burgo a quantitate florenorum treginta auri promissorum per dictum Guidectum reverendo in Christo patri domino Paschasio, olim abbati dicti monasterii et abbatie, precessoris dicti domini Hyeronimi, pro restu dicti legati facti dicte capelle per olim Laurentium Nicolutii de Carsedoniis pro ornatura dicte capelle vigore instrumenti promissionis facte per dictum Guidectum, rogati instrumenti promissionis predicte manu ser Marii ser Mathei olim patris mei notarii infrascripti, rogati sub die undecima mensis martii anni millesimo (!) CCCCXLVI, computatis libris nonaginta quatuor et soldis octo et denariis novem denariorum cortonensium solutis per dictum Guidectum, prout apparet in vachecta dicti Guidecti a carta 22, et computatis libris LXIII et soldo uno et denariis tribus denariorum cortonensium hodie solutis per dictum Guidectum de commissione dicti domini abbatis magistro Petro Benedicti Petri pictori pro pictura dicte capelle et pro parte sui salarii.