Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 6984, Leonardo di Mario Fedeli, cc. non numerate

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 135-136, doc. CLXV.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Final receipt from Piero della Francesca to the fraternity of the Madonna of the Badia for the painting of their chapel, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 1.2.1475
Quietatio Sotietatis Virginis Marie de Abbatia. Dictis die, loco et testibus. Magister Petrus olim Benedicti Petri Benedicti de Franceschis pictor sponte et ex certa scientia per se et eius heredes et successores fuit confessus habuisse et recepisse et sibi datum, solutum et numeratum fuisse et esse a Bartolomeo Massi de Ghironibus de dicto Burgo, priore dicte Sotietatis, et a Simone Antonii Simonis, camerario, et a Meo Angeli de Pichis, depositario dicte Sotietatis, libras quingentas nonaginta denariorum cortonensium pro pictura capelle Sotietatis suprascripte in Abbatia Burgi predicti, computatis omnibus solutionibus factis usque in presentem diem, de quibus apparet seu apparere possit instrumenta publica vel scripturas, a Gilio Petri Gavardi olim priore dicte Sotietatis et a prioribus Fraternitatis heredibus domine Contessine uxoris olim domini Lodovici Iubelei de Carsedonis, et computatis libris XXXV, solidis XII, denariis VI cortonensium hodie habitis et receptis per dictum magistrum Petrum a dicto Meo Angeli de Pichis depositario predicto.