Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 6989, Leonardo di Mario Fedeli, cc. non numerate
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, p. 143, doc. CLXXX.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca and the other priors of the Fraternity of Saint Bartholomew, along with the priors of the Confraternity of the Laudi, sell a house, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 16.10.1480
Emptio Antonii Parnacini Grandis. Dicta die et loco, presentibus dompno Simone Mathei Iohannis Aghinutii, Piero Pauli Vagnutii, Iacobo Iohannis Ambrosii Tondoli et Francisco Selvagnoli Iohannis de Abbocha de dicto Burgo [...]. Spectabiles viri Angelus Andree Iohannis Tani, magister Petrus Benedicti Petri de Francischis et Angelus Anechini Pierpauli de Robertis de Burgo Sancti Sepulchri, tres ex prioribus Fraternitatis Sancti Bartolomei de Burgo Sancti Sepulcri, eorum nominibus et vice nomine Iohannis Quiriaci Antonii Palamides de dicto Burgo eorum college et comprioris, ut et tamquam pro dimidia dispensatores hereditatis olim Appollonii Marci de Cassalino de dicto Burgo, per se et eorum successores et vice et nomine dicte Fraternitatis, et discreti viri […] priores Sotietatis Laudum Sancte Marie de la Nocte de dicto Burgo, pro alia dimidia dispensatores dicte hereditatis dicti olim Appollonii, per se et eorum successores et vice et nomine dicte Sotietatis […] dederunt, vendiderunt et tradiderunt Antonio Benvenuti Angeli Iohannis Simonis alias vocato Parnacino Grande de dicto Burgo […] unam domum sitam in Burgo predicto […] pro pretio et nomine veri et iusti pretii florenorum trecentorum […].