Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 6989, Leonardo di Mario Fedeli, cc. non numerate
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 143-144, doc. CLXXXI.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Three priors of the Fraternity of Saint Bartholomew, also representing their colleague Piero della Francesca, deliver a plot of land as a marriage gift, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 23.10.1480
Datio in solutum Nardi Pippi et Nicole sui filii. Dictis anno, indictione et pontificatu et die XXIII mensis octobris. Actum in Burgo predicto in appotecha Abbatie residentie mei notarii infrascripti, presentibus Matheo Nerii Bartolomei Bazzi et Nicolao Iohannis Simonis Nomis de Burgo predicto testibus ad hec vocatis et rogatis. Spectabiles viri Angelus Andree Iohannis Tani, Angelus Anechini Pierpauli de Robertis et Iohannes Criachi Antonii Palamides de Burgo predicto tres ex prioribus Fraternitatis Sancti Bartolomei de Burgo predicto eorum nominibus et vice et nomine magistri Petri Benedicti Petri de Francischis de dicto Burgo eorum comprioris et college et vice et nomine dicte Fraternitatis et eorum successorum, et […] priores Sotietatis Laudum Sancte Marie de la Nocte de dicto Burgo […] ut et tamquam dispensatores et distributores hereditatis Pollonii Marii de Cassalino etc. […] concesserunt in solutum et pagamentum Nardo Pippi Iohannis de Burgo predicto et Nicole eius filio […] pro parte dotis domine Dyambre filie olim dicti Pollonii et uxoris dicti Nicole unam petiam terre […].